Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
V. Archidiaconatus Nitriensis
V. ARCHIDIACONATUS NITRIENSIS rochus ter araverat, et dominus terrestris praefatus m[agnificus] D[ominus] Apponi408 violenter inseminavit suum frumentum et parochus carere debuit, prout conquestus fuerat parochus coram reverendissimo d[omino] vicario praecedenti Emerico Lossy,409 et debebat dominus Blasius410 citari per parochum. Item propter agros parochiales m[agnificus] d[ominus] Blasius Apponi411 diuturnas gessit inimicitias cum parocho, et gerit in tantum, quod et subditi parochiales debitos labores parocho paestare nolunt, et cum quaererem ab una femina ex illis cur obedientiam parocho non praestant, ait domino m[agnifico] Apponi412 non parocho debemus praestare obedientiam, et in tantum protervi sunt facti, ut quadam vice parochus adiens domum, et quaerens rusticum ut adveheret sibi ligna, abscondit se cum securi, et uxor eius provocabat parochum, num inquit auderes me tangere, impatiens parochus extendit baccellum super illam. Et ecce rusticus ex latebris prorumpens, securi conatus est parochum interficere, ille volens eludere ictum et cadens in cubito sinistrae manus ita vulneratus est, ut mancus sit factus et inutilis illo brachio; curaveram per reverendum Dominum Jakosith ut incaptivaretur, et factum fuerat et detinetur. Reddere itaqve praedictus D[ominus] Apponi413 agros parocho nullo modo vult. Reverendissimus Dfominus] Vicarius Emeri- cus Lossy414 iusserat, et eum citaret, sed huc usque parochus neglexit, habet Hrussoviensem filialem ecclesiolam. Peresliensis olim parochus Joannes Witkowsky415 mortuus ibidem reliquit multos libros, quos detinet Mjagnificus] Djominus] Blasius Apponi.416 417 418 Post illum defunctus Lucas Dejthey412 mortuus ibidem, reliquit libros et necessaria ornamenta, haec recepit Jacobus succentor Tymaviae, repetenda si non debito modo occupata. A ... 418 NB. Dominae M[agnifici] Apponi uxor invasit in propria persona parochiam, et seras perfregit (ut parochus ait) et cum improperio ad parochum facto, ex cipo subditum parochi dimisit, qui illum, nempe parochum, in sinistra mutilum fecit. 408 Vő. 318. jegyzet 409 Vö. 317. jegyzet 410 Vö. 318. jegyzet 411 Vö. 318. jegyzet 412 Vö. 318. jegyzet 413 Vö. 318. jegyzet 414 Vö. 317. jegyzet 415 Witkowsky János plébános NÉMETHY 1026. szerint Vitkovszky. 416 Vö. 318. jegyzet 417 Vö. 320. jegyzet 418 Vö. 318. jegyzet 161