Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
V. Archidiaconatus Nitriensis
V. ARCHIDIACONATUS NITRIENSIS Item habet unam Terram, quae continet circiter 8 jugera, a qua quolibet anno Dominus Provisor pro Ecclesia dat fl. 6. Dum aestualia inseminant, dum autem avemalibus fl. 3. Item habet Tria prata, ex quibus pendunt singulis annis 1 libram Cerae. 40. Sellje Possessio Selljensis. Oppidi pertinens ad praeposituram Turoczensem. Habet Ecclesiam mediocriter aedificatam, quae est sub titulo et Nomine Sjanc- tae] Margarethae Virginis et Martyris, et sub patronatu ejusdem Praepositi Thuroczensis. Habet altaria 3. In summo altari est imago Bjeatae] M[ariae] V[irginis] sculpta cum imaginibus pictis Apostolorum circum circa in reliquis duobus sunt imagines simplices. Clenodia ejusdem Ecclesiae Campanas habet 3. una est sat magna, reliquae 2 Minores. Habet Calicem 1 cum patena Ex argento deauratum. Ciborjum unum e Cupro deauratum. Calix secundus ex aere qui non est in usu. Turribulum 1 ex Cupro. Tintinabula(!) 2. Candelabra 4 ex Cupro antiqua forma. Portatile unum. Apparamenta Casula 1 albi coloris ex Camuca florida in cuius dorso est imago Crucifixi. 2. Casula etiam albi coloris, ex Materia similiter cum imagine Crucifixi. 3 Casula rubrj coloris ex Camuca florida cum stola et manipulo cum imagine Crucifixi. 4 Casula florida varij coloris, in cuius dorso est imago Bjeatae] Vjirginis] assumptae. 5 Casula ex Materia varij coloris floribus depicta, cum imagine Crucifixi. 6 Casula ex Camuca florida viridis coloris cum imagine Crucifixi. 7 Casula nigra ex Taphota simpljci cum stola. 1 Antipendjum nigrum ex simplici Taphota. 2 Antipendjum ex purpura florida albi et rubri coloris. 3 Antipendjum viridis coloris ex Camuca florida. 4 Antipendium ex serico flavi colorjs ex Materia. 6 Antipendjum ex bisso tritum et antiquum. 7 Antipendium ex Damasco albj coloris floridum. 8 Antipendium ex Materia simplici flavi et rubrj coloris. 1 Velum ex tela rubra pro Altari majori cooperiendo. 2 Velum ex Taphota Coelestini coloris. 147