Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS haeresi infecti, res Parochi Catholici parum curant: duo reliqui procul (quadrantem milliaris dixerim) commeare singulis Dominicis festisque diebus moleste ferunt. Si quando ex Vasarut Parochus verba facturus adveniat, vix unus aut alter comparet. Supellex nulla, ne mappa quidem. Referebant Gre- gorium Tömösközi724 ante captum Jaurinum Catholicum hic Parochum egisse atque apud eius filium Thomam (Stephani cuius in Baka meminimus patruelem). Calicem Ecclesiae argenteum detineri, Perquirendus. Praeter Parochiae et horti contigui, nunc poenitus deserti fundum 2. prata extant alterum in territorio Kürtensi, in Vasarutiensi alterum, illud 8. hoc 4. falces una die desecant. Aqua etiam stagnans (piscinam appellant) quae pagum alluit huc pertinet. Dabantur Parocho a quolibet 5. pagorum coniugato incolae den. 12 et modius frumenti medius. Baptismus et aliae functiones merebantur fere idem quod hodie in Varkony. Scholae fundus desertus: Magistro den. 5. et quarta pars modii proveniebat. Sunt domus in Egyhazaskürt sive Challközy Kürt 18. animae 80. Vamosfalva domus 32. animae 125. Utraque possessio S[ancti] Georgij et Eberhard, Eperjes ad Tallos deflexisse perscripsimus. Omnes fere Lutherani et Calvinistae. Procul hinc census procul agnus. Vásárut Oppido, Praepositus et Capitulum Posoniense velut eorum proprio postquam Kürtenses spreta religione: Praedicantem suscepissent, Parocho ordinarie e gremio Capituli consultum voluerunt. Itaque huc iam Parochia Kürtensis Catholica translata est. Asserabant ligneum longe ante Sacellum, nomine S[ancti] Antonij de Padua extitisse, sed in Danubium ruit. Hoc tempore in casa arundine tecta, summe vili et parva (extendetur) taberna contigua Sacrificium fit, et reliquum divinum munus. Pro altari mensa est lignea, portatili tamen apposito. Imagines nonnullae, loco, in quo locatae, similes, hoc est admodum viles. Calix cum patena non desideratur, neque alba cum humerali. Casulae 2. corporalia munda et purificatoria bina, mappae paucae. Missale Romanum725, Rituale726 absque libro qui pro baptizatis in album referendis adhiberi solet. Campanula est unica. Coemeterium consecratum, mox in campo, sepibus male cinctum. Praesidet a biennio vice Parochi Andreas Fabricius,727 Canonicus Posoniensis, ac noster in Chaloköz et Vizköz Vice Archidiaconus alias Vicegerens nuncupatur. Vir bonus, vehemens tamen in rusticos. Quinquies denos natus annos articuloribus doloribus saepe examinatus, maximum ac evidens allevamentum, vino abstinens experitur. Haud quidem multarum est literarum, attamen multorum annorum locorumque Parochus, satis officio suo fecisse videtur. Corripui illum, quod templum Kürtense adeo deserat, nec cordi summát. Igitur fores modo occluduntur. Quivis Vasarutiensis, tametsi Inquilinus tantum den. 55. in paratis, et in frumento quadrantem cubuli sibi impertit. Vámos falvenses dimidium pe724 Tömösközi Gergely plébános, vö. NÉMETHY 993. 725 Vö. 147. jegyzet 726 Vö. 143. jegyzet 727 Fabricius András pozsonyi kanonok, vö. NÉMETHY 561-62. 273