Szelestei N. László (szerk.): Tanulmányok a középkori magyarországi könyvkultúráról (Budapest, 1989)

Vizkelety András: Ismeretlen forrás árpádházi szentjeink hagiográfiájához

Függelék+ (231rb) LXXIX De sancto Rege Stephano. "David in sua misericordia consecutus est sedem regni in secula" l.Mach.ij. (2, 57). Origenes scripsit canticum: Inuocemus patrem uerbi quia nobis (231va) uerbi sui manifestet archana sensumque nostrum reuo- cet ad doctrinam humane sapientie et exaltet atque eleuet ad doctrinam sapiencie, ut non que sentit corporalis auditus, sed ea continet uolun- tas sancti spiritus proloquamur: "David in sua misericordia" etc. In uerbis istis ad commendationem beati regis Stephani duo ponun­tur, scilicet uirtus et hoc ibi: "Dauid in sua misericordia" etc., et uirtutis ipsius fructus, cum subiungitur: "consecutus est sedem regni". Circa uirtutem assignatur qualitas, quia "in sua misericordia", circa fructum quantitas: "consecutus est - inquit - sedem regni". "Dicit ergo Dauid in sua misericordia". Dicitur autem sanctus rex Stephanus David propter triplicem racionem. Primo racione interpreta- cionis, quia Dauid interpretatur manu fortis et uisu desiderabilis, que nominis interpretatio conueniens beato regi Stephano commendat ipsius uictoriam et sanctimoniam. Ipse enim uicit hostes tam corporales quam spirituales. Hostes corporales fuerunt tres. Qia quidam regni uastato- res, ut per circuitum naciones quas forti manu deuincebant milicie se- cularis. Quod primo significatum est in primo libro Machabeorum iij (3, 1-2) per Judam Machabeum, de quo (231vb) legitur: "Surrexit - inquit - Judas, qui uocabatur Judas Machabeus et adiuuabant eum omnes fratres eius et preliabantur prelium Israel cum leticia". Sicut enim ille pro patre suo Mathatya surrexit, sic iste pro duce Geycha, qui cum letitia preliabatur contra hostes regni sui, augens gloriam et dilatans termi­nos populo suo.l Quidam autem corone inpugnatores ut imperator et sui fautores qui sanctam coronam diuinitus missam et ipsius nomen ad ni- chilum redigere conabantur, quos deuicit instancia sacre racionis, iux- ta illud Sap. XViij0 (16, 22): "Vicit autem turbas non uirtute corpo­ris, nec armatura potencie, sed uerbo illum qui se uexabat subiecit". Quidam uero Christiane fidei inpugnatores seu peruersores ut heretici 355

Next

/
Oldalképek
Tartalom