Szelestei N. László (szerk.): Tanulmányok a középkori magyarországi könyvkultúráról (Budapest, 1989)
Madas Edit: Adalékok az Érsekújvári-kódex sermóihoz
Pelbartus de Temesvár: Sermones de tempore. Dominca Pasce. Sermo II. U § ...G fili dei dulcissime o amantissime nate mi te pridem vidi plagis repletum sevissimis, utinam iam viderem gloriosum. Dixisti o fili mi et totiens dixisti tercia die resurgam, en iam dies tercia imminet, surge ergo et pone finem gemitibus meis et veni ut videam te, o lumen oculorum meorum. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis et facies tua decora nimis ut scribitur Canti II. (14.) X § Item contemplemur secundo circa hoc, quomodo interea dominus iesus cum omnibus electis de inferno eductis et angelis beatis venit ad sepulchrum et ibi resurrexit ut tactum est precedenti sermone. Et primo Gabrieli archangelo mandavit secundum Vincentium dicens Sicut tu annunciasti matri mee incarnationem meam, ita nunc vade annuncia sibi resurrectionem meam. Illeque cum militia angelorum veniens ad cameram virginis, cepit intonare ceteris concinentibus. Regina celi letare, quia quem meruisti portare resurrexit, sicut dixit alleluia prout fuit revelatum beato Gregorio quod sic angeli cantabant Rome coram imagine virginis etc. Cumque beata mater de tali dulci cantu miraretur, mox christus ingenti lumine ei apparuit salutans: Salve sancta parens etc. 0 mater chrissima cessent tua lamenta, gaude mecum en ego ipse sum quem virgo concepisti peperisti et lactasti ac in cruce pendentem conspexisti. Ecce passionis mee cicatrices mox ipsa adoravit dicens: Benedictus qui venit in nomine domini. Et dulciter mater filium amplexando osculabatur et cicatrices...Y § ...Item processerunt prophete cum omnibus filiis israel et electis veteris testamenti dicentes illud Judith XV (10) Tu gloria hierusalem tu leticia israel, tu honorificentia populi nostri... 222