Szelestei N. László (szerk.): Tanulmányok a középkori magyarországi könyvkultúráról (Budapest, 1989)
Madas Edit: Adalékok az Érsekújvári-kódex sermóihoz
lampadibus Gor. id est operibus de genere bonorum Non sumpserunt oleum secum in quo signatur caritas. Sicut enim oleum natat super omnes liquores sic caritas super omnes virtutes prudentes vero sumpserunt oleum secum in vasis suis id est caritatem cum lampadibus id est cum operibus suis quasi diceret ex caritate perfecerunt opera sua bona. Moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt. Mora ista est decursus temporis ab assessione christi usque ad diem iudicii. Quod tempus propter longitudinem vocatur mora (...) In hoc autem temporis intervallo moriuntur omnes homines, tam boni quam mali, que quidem mors designatur hic per dormitionem. Quia ita faciliter excitabuntur a morte per Christum ad iudicium venientem, sicut homo excitat alium hominem dormientem. Media autem nocte Ly. non intelligitur per hoc, quod iudicium extremum sit celebrandum de nocte sed de die, sicut dicit apostolus I Cor. III. dies domini declarabit etc. Sed quia tempus iudicii est nobis occultum, ideo sic signatur per mediam noctem, quia illa qua fiunt media nocte sunt hominibus occulta. Clamor factus est Ly. id est vox christi vel angelorum ad vocandum mortuos ad iudicium Tunc surrexerunt omnes virgines ille Ly. quia omnes resurgent boni et mali ut appareant in iudicio christi et ornaverunt lampades suas Gor. id est apud se cogitaverunt opera sua pro quibus remunerationem expectabant. Unde Greg. Ornant lampades, quia apud se opera sua numerant, pro quibus eternam beatitudinem recipere speraverunt. Fatue autem scilicet virgines sapientibus dixerunt, date nobis de oleo vestro quia lampades nostre extinguuntur. Ly. Ista petitio vana et responsio negativa signant, quod nullus poterit ad alium quantumcumque iustum recurrere pro auxilio, nec aliquis quantumcumque iustus poterit alium iuvare, sed sibi soli sufficitet iusticia sua. unde Hiero. In futuro unusquisque pro operibus suis mercedem accipiet. Nec possunt in die iudicii aliorum virtutes aliorum vicia sublevare. Et hoc est quod subditur Ne forte non sufficiat nobis et 215