Hauer Ferenc: Katona István emlékezete - Külön lenyomat a Jézus-társasági kalocsai érseki kath. főgimnázium 1910-11. értesítőjéből (Kalocsa,1911)
III. Katona István történetírói működése és a "Hist. crit. Regn. Hungariae"
75 salvo tamen jure Archi Episcopatus quoad Hortos, de quibus Numero quinto Testamenti hujus disponitur. Datum Coloczae, die 19-a Aug. 811. Ladislaus Comes a Kollonilz Archi-Eppus Colocensis. L. S. D) Venerabile Capitulum Metropolitanum ! Reverendissimi Domini Fratres in Christo mihi singulariter eolendissimi! Nuper, urgente periculo mortis, confecto tumultuarie codicillo, multa mihi paullo post inciderunt, de quibus necessaria dispositio facienda foret; quae tamen, non explorato prius V. Capituli consensu, fieri non posset.1) In hunc finem significo V. Capitulo, hanc esse meam destinationem, ut quidquid aeris ex licitatione rerum mearum, et ex distractione successiva librorum meorum, typo vulgatorum, redigi potuerit, id totum in usum et subsidium pauperum studiosorum cedat. Pretium librorum meorum, apud Eggenberger, bibliopolam Pestinensem, depositorum, ad 4000. collocatorum infra tectum meae domus ad 16000. florenorum circiter exsurget. Primum igitur, necessarium esse censeo V. Capituli consensum ad id, ut inhabitaturi meam domum collocatos infra tectum libros indidem eiicere non possint; sed exemplaria plura bibliopolae si habere voluerint, eo per compactorem vel alium quemcumque curent extrahi, colligari, Pestinumque promoveri, sumtibus in portorium et laboris remunerationem ex pretio librorum distrahendorum desumendis. Deinde, quia mihi videtur utilius, ut in censum elocetur pecunia, partim ex licitatione rerum mearum, quae fortassis ad 1000. florenos exsurget, partim ex libris successive distrahendis, quae quotannis ultra 200. florenos inferre solet, redigenda ; si hoc onus sortem elocandi censumque percipiendi V. Capi') Ezen kérvény hátlapján a következő hivatalos megjegyzés olvasható : Anno 1803. die ha Augusti in sessione Capitulari erga intus denotata puncta Determinata sunt. Perspecta salutari Rmi. Domini Notificantis intentione, ad universa intus contenta V. Capitulum gratanter accedere. Extrádat per Ladislaum Jeszenszky VCapli M. Notar.