Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

--------------------------------------------------------------------—-------------—^11% — « 84 * * * breve chronosticon notat: DIVaeMatri. Obiit anno 1521. mense Ju­nio, cognatis suis amplas possessiones relinquens.r) 48. Georgius III. de Szakmar. Ab Anno 1521 — 1524. Georgius ab Ecclesia Quinque-Ecclesiensi, cui praefuit Anno ! 1521 assumtus, Regibus ab Epistolis fuerat. Ludovico II. Regi Or­dinum Suffragiis Consiliarius datus. Ut Joannes Capistranus Ord. S. Francisci, fidus quondam Joannis Hunyady ad Belgradum socius, et i zelosus verae fidei propugnator, in numerum Sanctorum referretur, per literas oravit Pontifices, censumque miraculorum, ut iussus erat, Romam misit 5 sed vota piissimi Praesulis dilata sunt. Testamento suo sexaginta millia aureorum ad redimendas arces pro corona Hun­gáriáé oppignoratas legasse proditur, quae tamen in subsidium belli j adversus Solimannum impendi debuerunt.2) Obiit anno 1524. 49. Ladislaus de Zalka. Ab Anno 1524-1526. Ladislaus literis Sárospatakini imbutus, in studio literarum suc­cessive adeo profecit, ut eruditissimis viris Europae compararetur. Calix tinos et Picardos Bohemos laudabili successu alios ad Catholi­cam fidem reduxit, alios, quominus huic validius nocerent, impedi- j vit, identidem provocatus et laudatus a Clemente VII.3) Lutheranos in civitatibus montanis, Budae et in Transsylvania novas res moli­entes, energice impedire,4) impendens vero a Tureis periculum con­ductis militibus et oblata Ecclesiarum supellectili nobiliore5) avertere conabatur. Regi Ludovico II. fidissimus, cum paupere domo esset ortus, multorum laboravit invidia. Antequam Ludovicus ad Mohács castra moveret, epistola ad oras Neosolienses missa, pro felici expe­ditionis, contra Tureas susceptae, exitu preces pubiicas ordinavit, haec scribens ad Nicolaum Plebanum: „Rogo te, hortor et moneo, ex pa­]) Katona op. cit. XIX. p. 212 2) Schmitth op. cit. P. II. p. 31. 3) Katona op. cit. XIX. p. 436. 446-453. — 4) Ibid. p. 496. - 5) Ibid. 1 1 p' 629‘ i *11----------------------------------------------------------—------------------------

Next

/
Oldalképek
Tartalom