Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

si, Benedictus vero Archi-Episcopus Ecclesiae Weszprimiensi tradi­dit Ecclesiam Tihanyensem, Dioecesis quidem Weszprimiensis, sed ad immediatam iurisdictionem Archi-Episcopi Strigoniensis antehac per­tinentem. Retinuit tamen in eandem ius metropoliticum ita, ut in si­gnum pristinae subiectionis, dum Beneficiatus Ecclesiae ad Synodum Strigoniensem comparet, Cereum decem marcas cerae ponderantem ad honorem maioris altaris Strigoniensis dare teneatur et offerre. ') Anno 1277 adhuc memoratur. Anno vero sequenti 1278 Sedes Me­tropolitana Strigoniensis vacare dicitur. 27. Lodomerius. Ab Anno 1279-1298. Dum Lodomerius Cathedram Strigoniensem conscendit : res Ec­clesiae in Hungária multum turbatae fuerunt; Ladislaus enim Cu­manus, illicitam cum Cumanis, ad avitas superstitiones redeuntibus, familiaritatem fovens, hos in errore confirmavit, aliorum fidem va­cillare fecit. Accessit longior Sedis huius principalis vacantia, et di­scordiae circa electionem novi Archi-Episcopi enatae. Nicolaus III. P. praeficiendi Archi-Episcopi munus Sedi Apostolicae reservavit, misitque in Hungáriám Philippum Episcopum Firmanum Legatum Sedis suae, qui Ladislaum Regem ad meliorem frugem reduxit, et Lodomerium tunc Varadinensem Episcopum ad Sedem Strigoniensem transtulit. Anno itaque 1279 Lodomerius ex voluntate Pontificis et probante Rege Primas Regni et Ecclesiae Hungaricae nominatus est.* 2) Eo Ecclesiam Strigoniensem regente praeter Nationalem Synodum Budensem sub praesidio Philippi Legati celebratam, Strigonii annis 1292 et 1294 Provinciales Synodi sunt habitae, in quibus plurima ferebantur statuta instaurandae disciplinae Ecclesiasticae, emendan- disque tum clericorum tum laicorum moribus longe saluberrima.3) Lodomerius a Nicolao IV. Pontifice provocatus erat, ut Christianos in Hungária, Polonia, Bohemia, Austria, Stiria, Slavonia, Carinthia et Istria contra Tartaros, Saracenos, Neugeros, et contra quosvis pa­ganos animaret, ut iidem assumta cruce expeditionem susciperent. *) Cod. Dipl. V. y. II. p. 367. 2) Cod. Dipl. V. V. II. p. 487. Péteri! Cone. Hung. I. p. 96. — 3) Apud j Péteri! op. cit. I. p. 91. et sequent. 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom