Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

H* —-U 56 — Anno 1188. petiit obtinuitque a Clemente III. confirmationem iurium Archi-Episcoporum Strigoniensium. 1) Ab eodem Clemente III. Anno 1191. Scriptum Apostolicum exoperatus est, quo Praeposito Albensi et Abbati S. Martini praecipitur, ut Archi-Episcopo Strigoniensi re­verentiam ad morem suorum Praecessorum exhibeant.2) Eodem anno a CoelestinoIII. obtinuit, ut privilegium, Romae contra Archi-Episco- pum Strigoniensem, illo inscio, subreptitie impetratum, nullum habe­atur.3) Hic Coelestinus III. confirmavit quoque omnia iura Archi- Episcopi Strigoniensis in genere 4) et in specie ius coronandi Reges et iurisdictionem in domus Regiae Ministros.5) A. 1198. Innocentius III. perturbatam Hungáriáé faciem considerans induisit Jobo, ut vo­tum peregrinationis sacrae Hierosolymam alio magis opportuno tem­pore exsolvat.0) Mox demandat idem Pontifex Jobo, ut disciplinam monasterii Telequi instauret et reformet.') Anno hoc Jobus impetra­vit a Rege Emerico Decimas Scepusienses et Posonienses, nec non De­cimam ex regalibus, porro domum regalem in Castro Strigoniensi necdum tamen ad fastigium eductam, Anno vero 1201. possessionem ad parvum Danubium et calidas aquas Strigonienses penes vicum Latinorum.8) Anno 1202. VI. Id. Novemb. Innocentius III. ab Eme­rico Rege, qui Sedi Colocensi favere cupiebat, minus recte informatus, intuitu Praepositurarum et Abbatiarum Regalium sequentem edidit declarationem: „Significavit nobis charissimus in Christo filius noster Henricus seu Emericus Rex Ungarorum illustris, quod Re­gales Praepositurae sicut ad eum in temporalibus, sic ad nos in Spi­ritualibus nullo pertineant mediante.“ °) Job itaque profectus est ad Pontificem et eum in urbe Praenestina accessit, iuraque sua viva vo­ce in praesentia Pontificis et Cardinalium eo successu defendit, ut III. Non. Maii 1203. tria ab Innocentio III. Pontifice emanarent scripta: unum contra Archi-Episcopum Colocensem, qui in Praeposituris Re­galibus, ad iurisdictionem Archi-Episcopi Strigoniensis pertinentibus, benedictionem dare, in Pallio celebrare et Episcopos consecrare non dubitaverat;10) aliud, quo declarat Innocentius: se nullum prorsus praeiudicium inferre velle iurisdictioni Archi-Episcopi Strigoniensis ; 11) denique tertium, quo confirmatur ius Archi-Episcoporum Strigo­------------—-------—-----------------------------------------------------------------------------­i ) Cod. Dip. T. II. 243. — 2) Ibid. p. 275. — 3) Ibid. p. 274. - *) Ibid, p. 275. - D Ibid. p. 276. — 6) Ibid. p. 311. — 7) Ibid. p. 322. - 8) Ibid. p. 324 et 325. 384. — 9) Ibid. p. 392. — 10) Ibid. p. 419. — ”) Ibid. p. 420.--------—------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------——-*>&

Next

/
Oldalképek
Tartalom