Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

*n —«»> 44 c+— quas Deo ; nosocomia, quae infirmae humanitati ; monasteria, quae fi­dei defensoribus tamquam totidem propugnacula, et excubantium pro Domo Dei militum stativa, in variis Regni huius Mariani oris exci­tarunt, foverunt, protexerunt. Haec omnia hac potissimum die, quae Matri nostrae magna est, meritis ornare laudibus profecto iustum es­set ac iucundum. Attamen cuncta eorum facta in haec folia cogere sicut esset opus longe maximum, ita a scopo praesentis scriptionis alienum. Nostri propositi est dare seriem Archi-Episcoporum Strigonien- sium. Fit hoc bona Patrum nostrorum venia, qui sicut nullius facun­dia ambiunt attolli, ita nec quidquam metuunt nostra simplici et ie- iuna narratione exinaniri. Ne tamen, de illis nihil dicendo, Lectoribus taedium adferamus, in adornanda Serie mediam placuit inire viam. De singulis videlicet Archi-Episcopis, quorum nomen oblivioni eri­pere successit, praeter tempus, quo Strigoniensem Ecclesiam rexerant, nonnulla etiam facta, imprimis ea, quae ad Ecclesiam Strigoniensem tum materialem tum spiritualem studiosius excolendam quodpiam momentum habuerunt, succincta brevitate ita adducemus, ut ea sic nescientibus fiant cognita, ut tamen scientibus non sint onerosa. Sa­porem prolicient simili in argumento minus versatis, palatum autem caeterorum Lectorum non offendent. His praelibatis iam ad ipsam se­riem, fidem documentorum historicorum secuti, transeamus. «5

Next

/
Oldalképek
Tartalom