Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

----------------------------------------------------------------------------------------~tî*-.•i 37 tu­rnus et Ecclesia sita in Obon, subin villa S. Stephani, hodiedum vero Szent-király dicto. J us vadi, quod hic exercebatur, Hospitalariis cum Archi-Episcopo commune fuit; caeteroquin transvadantes ad terrenum villae Archi-Episcopalis Kakath, hodie Párkány vo­catae et quidem sub colle, qui nunc Istenhegye dicitur, descendebant. Praeter Religiosos sparsim hucusque memoratos, Strigonii Tem- plarios quoque domicilium habuisse Diploma And. III. Regis, Anno 1294. editum, prodit. Abbatiam vero S. Benedicti prope Stri- gonium P. Fuxhoffer illo probabiliter tempore fundatam existi- i mat, quo assumtis per Sebastianum Archi-Episcopum e Coenobio S. j Martini, cujus antehac monachus erat, Benedictinis, Canonicorum (ut in plerisque Cathedralibus Ecclesiis) vices obeuntibus, saeculare Sacer­dotium successit, id quod ad finem undecimi, aut initium duodecimi saeculi evenerit. Cui quidem opinioni, praeter vitam communem in Monasterio adhuc circa medium saec. XIII. per Canonicos Strigon. ex regula actam, id quoque suffragatur, quod primus Capituli Strigoni- ensis Praepositus Robertus Anno 1106. nec ante illum ullus alter no­minetur. Denique haud obscura sunt vestigia Strigonii Cruciferos S. Lázári, qui Fratres Ordinis militiae S. Lázári Hierosolymitani ali­as vocantur, domiciliâtes fuisse; juramento quippe Andreae Il-i Re­gis Anno 1233-0 apud Crucigeros S. Stephani de Strigonio, qui Fra­tres Hospitalarii erant, nuncupato, praeter supramemoratos, Magister quoque S. Lázári de Strigonio intervenisse legitur ; metales vero Do- roghenses de 1272-0, vicinam villae. S. Stephani, Fratrum Hospitala- riorum terram, Cruciferorum S. Lázári possessorium fuisse affirmant. Ut adeo solum Strigonium tres regulares Ordinum equestrium et undecim alterius Instituti Religiosorum domos numeraverit, quae Metropolitanam Ecclesiam, utpote caeterarum omnium in Regno Ma­trem et Principem, veluti Castrorum acies ordinatae cingendo pro eadem instar muri semet opponant. §. 16. Yiri vitae sanctimonia conspicui. Restat jam summas duntaxat per lineas mentionem hic ingere­re Virorum illorum, qui Strigonium vitae sanctitate et virtutum splen­dore collustrarunt, quosve posteritas, aequi justive studiosa, jam qua Sanctos, jam qua Beatos nullo non tempore pie coluit. Inter hos di­gnum sibi locum vindicat i,----------------------­-----------------------------«i

Next

/
Oldalképek
Tartalom