Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

—h 29 «*•— Germanus Jani, qui primus ad Istrum Duxit laurigeras ex Helicone Deas, Sum situs hoc tumulo Petrus de stirpe Garazdae, Altera Pieridum gloria jure fui. Nomine Guilelmi sum factus terra einisque, Qui quod es existens terra cinisque fui. Ergo notans quid eram, quid sim modo, tu quoque quid sis, Et quid eris, releva me prece, quisquis ades. I Cinerés mox dictorum Zanthó et Goszton nec non 13 aevi recentioris Canonicorum in uno e duobus contiguis paulo majore hypocausto, uti et exuviae piissimi condam arcis et Districtus Strigoniensis belli­ci Praefecti (i-1732) Georgii Maxim. Schuknecht, cum uno adhuc marmoreo absque Inscriptione monumento omnes 17 loculos replent, altero minore hypocausto e totidem loculis 9 adusque defunctorum corpora recondente. Obverso latere prioribus majus receptaculum, 6 fere org. longum, 4 latum 25 loculos continet, e quibus in praesens 8 completi sunt. Corpus Joannis Packh, dirigentis Basilicae Archi­tecti , praedonis manu trucidati ; nec non Joannis Máthes, plurium plastici operis paradigmatum, quae actu conservantur, nec non libri a Georgio Palkovics Canonico Strigon. scripti, sub titulo „Veteris Arcis Strigoniensis etc descriptio“ editoris, pariter hoc loco quiescit. Solidiores quoque 8, ut meminimus, in porticu columnae eam ha­bent destinationem, ut lapsu temporis inaedificari eisdem possint loculi, qui, si opus fuerit, recipiendis 120 defunctorum tumbis suf­ficiant. Sequitur nunc elegans magnificique operis Mausolaeum, Primatum et Archi-Episcoporum exuviis per pium Fun­datorem praecise destinatum. Rotunda haec compages, e nativo ru­bro marmore structa, 7 in diametro, semiquartam in altum orgias numerat, fenestris in utroque supremo horizonte provisa, quo va­stissima etiam Basilicae fundamenta, ad 8 org. crassitiem solida, debite conspici possint. Ad splendidum hoc receptaculum 39 loculis marmorea tabula, inauratis vertebris firmanda provisis, instructum ingressus per longum quadratumque ostium patet, crassis politura cum marmorea postibus circumseptum. E medio Mausolaei solidae 4----------------------------------------------------------------------------------------1

Next

/
Oldalképek
Tartalom