Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

— •+J 10 inter pios concentus, delata et arae superimposita fuit. Marmoreo arcui supra hanc aram expanso, in cornu Evangelii Insigne Funda­toris Cardinalis Bakács affabre insculptum videtur, dimidius nempe cervus truncatae rotae insistens, cum pileo cardinalitio et cruce nodosis extremitatibus ornata. Ad cornu Epistolae in eodem arcu scutum Uladislai Regis, dum celebre hocce opus strueretur, Regni Hungáriáé gubernacula tenentis, huicque in adverso per cru­cem latere Insigne, ut videtur, Georgii de Zathmár, Bakácsii in sede Archi-Episcopali Successoris conspicitur. Supra aram in sum­mitate arcus, nec non meridiem versus supra marmorea sex stalla, pro totidem Canonicis per Fundatorem dotatis posita, rotunda fenestra vitri loco specula habens, supra Chorum vero coeca fenestra, cor spinea corona circumdatum exhibens cernitur, cum perigraphe chro- nostica : „DIVae Matri.“ Quae Annum positae Capellae clare sistit. §• 5. Veteres Altariae. Altaria in vetere Ecclesia S. Adalberti, quondam fundata complura erant, signanter: 1) SS. Trinitatis. 2) S. Joannis Bapt. 3) S. Stanislai. 4) S. Margarethae Virg. 5) S. Cru­cis. 6) S. Nicolai. 7) S. Annae. 8) S. Georgii. 9) S. Ladis- lai et 10) S. Michaelis Archangeli; quorum dotes pariter in domibus et vineis, sub invasione Turearum desolatis, consistentes, post expulsionem horum nuspiam reperiri et recipi potuerunt. Porro 11) Altare S. Adalberti, in nonnullis Quartis Decimarum Comi­tatus Posoniensis et Jaurinensis fundatum, Individuis Chori Eccle­siastici per Capitulum quondam addictis; 12) S. Catharinae, Quartis Decimarum in Comitatu Nitriensi provisa; item 13) B. Ma- riaeVirg., cujus Rector Praepositus Major Capituli constitutus est cum ea obligatione, ut quotidie ante Primam, Missam decantet, Dominicis et Festis diebus exhortationem ad populum dicat, Indul­gentias ac Jejunia more aliarum Ecclesiarum parochialium annun- ciet. Reditus ejusdem in uno balneo, duabus Curiis in Oppido Maros dudum obliterates, Decimis item in terreno ejusdem Oppidi desumtis consistebat. •+»*

Next

/
Oldalképek
Tartalom