Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

*ei~——------------------------------------------------------------------------——----~h* « * . > —h 8 «*— interpositas Cardinalis Archi-Episcopi Joann. Bapt. Scitovszky, dum Romae ageret, preces provisa est. Dotem insignem Capella haec a Fundatore Archi-Episcopo Thoma Bakács in Bonis Castelli Zenyér accepit, quae Ludovicus II. Rex Anno 1524-0 Capitulo Strigoniensi, velut Rectori Altaris B. Mariae Virginis a laudato Fundatore testa- mentaliter addicta, confirmavit; Ferdinandus vero I. Rex Anno 1534-0 die 20-a Nov. ad supplicationem Capituli titulo novae Donationis con­tulit. Quod ad praesentem Capellae hujus statum attinet, haec ingre­dient! per principalem modernae Basilicae portam ad laevam situatur. Quo olirn constiterit loco, qualiter item ad praesentem fuerit trans­posita, inscriptio in utroque ejusdem latere laminis aeneis incisa per­hibet; ad latus namque pone Basilicam haec leguntur: „Quum antea sinistrorsum sex hexapedis altius, novem remotius sacro hoc colle stetisset, novo ut aptaretur molimini resolutum, intra anni decursum e mille ac sexcentis fragmentis iterum coaluit, opera Joannis Bapt. Packh.“ In alio vero latere penes fenestram haec notantur: Hoc. Pietatis. Bakácsianae. In. Magnam. Hungarorum. Dominam. Monumentum. Veteri. Ecclesiae. Cathedrali. Hostium. Furore. Prostratae. Cui. Adsitum. Erat. Superstes. Interna. Compage. Servata. Novae. Basilicae. Metropolitanae. Adunavit. Princips. Primas. Alexander. A. Rudna. MDCCCXXIV. « » H *I"H—----------------------------------------------­---------------------------------------»!>*

Next

/
Oldalképek
Tartalom