Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
p*~------------------------------------------------------------------------------------------‘I 114 H— n onicis, et seeularibus personis factas; quorum nomina, restrictim ad fundatores menstruatim decantandarum missarum, — nam annuas alii plures constituerunt, — gratitudinis ergo hic notantur : — Sc. Petrus Pázmány, Cardinalis, et Georgius Lippay Archi-Episcopi Stri- gonienses; Joannes Telegdy et Joannes Gubasóczy Archi-Episcopi Colocenses; — Sigismundus Zongor et Franciscus Szent-Györgyi Episcopi Yacienses, Ladislaus Mattyasovszky Episcopus Nitriensis ; Susanna Balassa de Gyarmath, Catharina Com. Pálffy, Maria Com. Fugger, Joannes B. Simonchich : — e Canonicis vero Strigoniensi- bus: Joannes Kőszeghy, Mathias et Marcus Szengniczy, Franciscus Szent-Benedeky, Stephanus Bartok, Nicolaus Posgay, Joannes Szá- szy, Franciscus Labsánczky, Michael Mérey, Nicolaus Kellio, Paulus Spáczay, Caspar Ipolyi, Joannes Galgóczy, Joannes Ivanchich, et Stephanus Gosztonyi. Canonici Metropolitani Capituli Stripniensis eorumque munia. Principio pauci, procul dubio, sicut Csanadienses ex religiosorum monasteriis assumti, praedicatione verbi Dei, et templorum pelvicos structuris, scholariumque institutione, rectore Archi-Episcopo, occupabantur. Tardius in forma Capituli, dato eis Praeposito, Lectore, Cantore, et Custode, Praepositi quoque Collegiatarum Ecclesiarum Strigoniensium S. Georgii M. et S. Thomae M. circa initium Seculi XIII. item S. Stephani P. M. Anno 1391 fundatarum eisdem adnu- merati sunt, Arcliidiaconis quoque, cathedrali, (qui dein una Collegiati Capituli S. Georgii M. Praepositus fuit) tum Nitriensi, Neogra- diensi, Gömöriensi, Honthensi, Barsiensi, Comaromiensi, Sasváriensi, Zoliensi et Tornensi, in horum nominum districtibus munia sua obituris, pariter e gremio Capituli delectis, — accesserunt Magistri, seu simplicis praebendae Canonici ; unde numerus Canonicorum M. Ecclesiae Strigoniensis jam initio seculiXIV-ti ad 38. excrevit; — post invasionem Turearum ad 24. reductus. Archidiaconi vero Gömöri- ensis, Zoliensis et Tornensis, — horum districtibus Anno 1776. ad neoerectas Dioeceses Rosnaviensem, et Neosoliensem incorporatis, — ab hoc in Capitulo Strigoniensi desierunt nominari. Cum tot essent, non pauca etiam nec parva fuerant munia, quae obibant. In communi, in loco Ecclesiae, assidue residere, horas ca*<»