Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

H* 99 bium posuit, ubi morbidis sequioris sexus, gratuitus receptus, ali­menta corporis, medicinae, et fomenta ministrantur. Etiam Patres Ordinis SS. Trinitatis, Piarum Scholarum, Capucini aliique Ordines persaepe experti sunt munificientiam eius. Anno 1738. jubilaeum Sa­cerdotii sui celebravit. 1741 die 25. Junii Augustam Mariam The- resiam Posonii coronavit. 1745 sacram peregrinationem suscepit ad Cellas Marianas in Stiria. Eodem anno die 6-a Decembris inter arden- tissima Divini amoris suspiria svavissime exspiravit Posonii; sepul- tus in Sacello S. Joannis Eleemosynarii ante aram reliquiarum eius­dem Sancti, quas 1732. e Mausoleo Pazmaniano illuc transtulerat. Epitaphium ipse Princeps tale sibi condiderat: „Sub hoc admirandae commiserationis prodigio, Divo Joanne Alexandrino, Ego in te, Deus meus, misericordia mea, assistente mihi Dulci Misericordiae Matre, dormiam et requiescam, Frater Emericus.“ Incredibile memoratu, quam profusus esset in greges inopum. Ministris referentibus aera­rium exhaustum esse, crucem auream e collo pendentem arripiendo dixit: „Hanc si cetera deficiant, accipite, obaerate, dividite, date pauperibus.“ Ab obitu eius Archi-Episcopatus vacabat annis 5 et mensibus 6. *) Nicolaus e Comitibus Csáky de Kereszt-Szeg anno 1698. natus, Philosophiae in Collegio Pazmaniano studuit, ubi 1718. qua alu­mnus a CaroloYI. Abbatiam B.M.Y. de Scepusio accepit. Sacratiores literas Romae didicit, redux variis praefectus muneribus , Magno- Varadinensis, mox Colocensis Antistes, anno autem 1751 die 30. Ju­lii Strigoniensis Archi-Episcopus nominatur. Verbi Divini praedica­tione excelluit, complures e heterodoxis ad Sacra catholica reduxit, parochias Dioeceseos suae per Archi-Diaconos visitavit, multa templa ac ai’as erexit. Valachos Schismaticos in oris Varadinensibus ad Sa­cram unionem revocavit, suffraganeum dans illis popularem, cuius commoditatibus liberaliter providit. Sanctissimae et Immaculate conceptae B. M. V. cultor eximius per omnem vitam. Illustre iusti- tiae studium, mira comitas, liberalitas, qua erga omnes egestatepres­Schmitth op. cit. P. II. p. Katona Hist. Crit. T. 38. p. 590. 7* *n~----------------—----------------------------------------—--------------------— 6 5. Nicolaus VII. Csáky. Ab Anno 1751 — 1757. VÁROSI KÖNYVTÁR}

Next

/
Oldalképek
Tartalom