Zalka János: Magyarország primásának Arany-áldozata 1859. november 6-kán (1859)

“v^r 62 Hoc Praesul auctus munere gloriae In perfrequenti concilio Patrum In Urbe Sancta festa Magnae Concelebrat sine labe Matris. Mox quaerit aris omnigenum decus In suscitata mole Strigonii, Et fata summis quod negarunt Invida Praesulibus pro honore. Gentis perenni perficit hungarae, Queis gestiebat plausibus Hunnia Dum dona Primas cum triumpho Prima novis adolebat aris ! Illum Tonantis sive Strigonia In aede, sive in concilio sacro, Sive ad pias sedes Mariae Roma gregi cupiit perennem. Haec cuncta fastis condita patriis Canenda seris linquo nepotibus, Hi vera cernent et sagaci Omnia judicio loquentur. At Sponsa Magnos ut pia grataque Reponet inter Nestora Praesules, Ut e repercusso nitore Grandia quaerere quisque discat. Sic ad JOANNIS discet imaginem Praesul, sacerdos, vir, juvenis, senex Virtute metiri senectam, Atque dies meritos labore. Discent avorum, credite, robore Sponsae salutem non secus ac suam, Discent tueri jura cives Patria non remorante dextra.

Next

/
Oldalképek
Tartalom