Zalka János: Magyarország primásának Arany-áldozata 1859. november 6-kán (1859)
'•'Sír 105 %«" provehar ? provehar autem cum ea animi et corporis prosperitate, quae au- xiliante Domino sufficiat, muneris pastoralis partibus ut plurimum respondere. — Charissimi ! fortitudo mea et laus mea Dominus — dextera Domini exaltavit me - dextera Domini fecit virtutem — a Domino factum est istud et merito est mirabile in oculis nostris ! Gaudete itaque mecum in Domino Fratres Filiique dilectissimi ! iterum dico gaudete, imo cantate et benedicite nomini sancto Eius, qui per quinquaginta presbyterii mei annos coelestis auxilii dexteram continuative porrigebat, languentem erigebat, fatiscentem roborabat, aegrotantem resanabat, verbo misericordiae misericordias addebat ! — Quid retribuam tibi Domine, pro omnibus, quae tribuisti mihi ? Calicem salutaris accipiam et Hostiam gratiarum sacrificabo nomini sancto Tuo ! Ut autem gaudium meum plenum sit et digna gratiarum actio ex ore multorum, imprimis eorum, quos in Fratres Filiosque dedit mihi Pastor aeternus, velut fumus aromatum ascendat de Hungarica Sion in conspectum Altissimi, cum cordiali laetitia annuncio Vobis : quod Sacerdotii mei Jubilaeum anno hoc 1859. Dominica XXI. post Pentec. in diem 6-tam mensis Novembris incidente, Deo dante, ad aram Primatialis Basilicae, ante triennium per mánus humilitatis meae delibutae, ea cum festiva pietate, quam magnitudo doni coelestis et praecellentia officii insufficientiae meae incumbentis deposcit, ac votum Vestrum praestolatur, celebraturus sim. — Cui, ut Vos quoque per districtualem Exmissum benevole interveniatis, Vos confidenter interpello et nomen deputati usque finem mensis huius indicari expeto. Quivis ad solennia venturus rocheto, stola alb. col. et bireto provisus sit. — Venite ergo Fratres, et Filii ter dilecti! — venite quaeso; ut in consortio Praepositi Vestri, ad finem vitae properantis, ante illum, qui mortificat , et vivificat pro bona voluntate sua, prostrati misericordias Domini decantetis — Hostiam laudis, ac gratitudinis offeratis et benedictionem a patre Vos multum diligente et pectori suo adstringente, amanter recipiatis. Domine Jesu! En prostratus in terram Sanctuarii tui ex toto corde suspiro : Pater meus es tu — Deus meus et susceptor salutis meae ! Suscipe salutaris Hostiae iubilaeum sacrificium, in memoriam, et gratiarum actionem beneficiorum semi-saeculo mihi abundanter collatorum ! — Et si constituisti dies Sacerdotii mei in senectam et senium producere, aspice in me, et miserere mei, — gressus meos dirige in semitam mandatorum tuorum , ne domine tur mihi omnis iniustitia! — Benedic Beatissimo Patri Pio Papae IX. in tribulatione magna posito, quem Ecclesiae Tuae gloriose prae- esse voluisti! Benedic Augustissimo Caesari, et Apostolico Regi Francisco Josepho, ut superatis pacis inimicis, in amore, et fiducia subditorum vivat felix quam diutissime! — Benedic Regno huic 14