Pór Antal: Az Esztergam-várbeli Szent István első vértanuról nevezett prépostság története (1909)

MELLÉKLETEK 97 cetero ecclesiae sancti Stephani (erit) praepositus, fit et esse debeat Strigoniensis canonicus, qui praepositus continuam in eadem ecclesia et praepositura residentiam facere teneatur, et si absque manifesta et rationabili causa ab ipsa praepositura et sine licentia domini archiepiscopi, qui pro tempore fuerit, vel eius in spiritualibus vicarii generalis per mensem continuum absens fuerit, ipso iure dicta praepositura sit privatus. Et quod in supradicta ecclesia sancti Stephani sit et esse debet praepositus tamquam praelatus et caput, et sex canonici tamquam membra, qui prae­positus et canonici capitulum faciant et collegium. Simulque de iuribus et negotiis ipsius ecclesiae tractare debeant, ita quod ad dominum praepositum correctio ac punitio canonicorum pertineat in his, quae divinum officium respicuint. — Gubernatio divisioque ipsorum reddituum et proventuum taliter fiat et disponatur, prout inferius contenetur. In abis autem quibuscunque causis spiritua­libus, profanis, civilibus et criminalibus iurisdictioni nostrae et successorum nostrorum totaliter canonici ipsi subiaceant. Cum autem ecclesiam ipsam praeposito vacare contingent, collationem et provisionem et omnimodam dispositionem ipsius praepositurae nobis successioribusque nostris, archiepiscopis Strigoniensis eccle­siae dictae reservamus, et ad nos et successores nostros spectare et pertinere volumus et tenore praesentium ordinamus. — Si vero canonicatum aliquem vacare contigerit, electionem seu praesenta­tionem canonici ad praedictum canonicatum vacantem ad prae­positum, qui pro tempore fuerit, pertinere decrevimus et harum literarum serie perordinamus. Ita tamen quod de praebendariis sancti Adalberti eligere et praesentare debeat, si de dictis prae­bendariis reperti fuerint idonei, et electionem seu praesentationem voluerint acceptare ; alioquin undecunque idoneos reperierit, valeat eligere seu praesentare, qui sic in canonicum electus coram nobis aut nostro in spiritualibus vicario generale pro confirmatione obtinenda se debeat praesentare, nam ipsius canonici electionis et praesentationis confirmationem ad nos et successores nostros Stri- gonienses archiepiscopus decernimus pertinere. Idemque canonicus, ut praemittitur, electus et confirmatus aliud beneficium in ecclesia nostra sancti Adalberti nequeat obtinere, sed illico habita posses­sione pacifica ipsius canonicatus sancti Stephani privatus existât illo, quod in ecclesia sancti Adalberti primitus obtinebat. Et dicti canonici in eadem ecclesia sancti Stephani continuam facere resi­dentiam teneantur. Et si (per) unum mensem continuum aliquis Az esztergam-Yárbeli prépostság tört. 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom