Pór Antal: Az Esztergam-várbeli Szent István első vértanuról nevezett prépostság története (1909)

MELLÉKLETEK 109 immobilibus, sed dictus dominus vicarius in presentia dictorum dominorum prepositi et canonicorum de omnibus et singulis rebus et bonis ac iuribus dicte ecclesie tam mobilibus, quam immobili­bus cum debita descriptione librorum, jocalium, paramentorum et singulorum ornamentorum dicte ecclesie parari (?) (pou) fecit inven­tarium, prout in quodam registre separate per ordinem est descriptum. Super decimo septimo capitulo. (Repertum est alápontozva.) Dixit dominus vicarius se velle secrete et sigillatim a dicto domino proposito et eius canonicis informare de et super omnibus et sin­gulis in ipso capitulo contentis. Super decimo octavo capitulo. Repertum est dominum Marti- num prepositum predictum legiptimum (!) sue prepositure habere titulum ; ipsi vero canonici omnes sponte confessi fuerunt, quod nullus ipsorum fuit, nec habet canonicum titulum in suis canonica- tibus, nec ipsorum aliquis fuit vel est confirmatus ad dictos cano- nicatus per reverendum patrem dominum archiepiscopum Strigo- niensem, vel eius vicarium, sed solum fuerunt creati canonici per dictum dominum prepositum suum, quem solum credebant eos creare posse. Et tunc dictus dominus vicarius et visitator ipsi cano­nicis ibidem presentibus dist __ da__ sub pena privationis et am motionis a dictis suis canonicatibus, quatenus infra mensem proxime futurum ipsorum quilibet confirmationem de canonicatu suo recipere debeat....... a dicto nostro archiepiscopo vel eius in sp iritualibus vicario, prout tenentur iuxta ordinationem fundationis dicte prepositure etc. Item tenetur dicte ecclesie sancti Stephani prepositus pro tempore existens tenere continue suis expensis unum capellanum et quilibet canonicorum eiusdem ecclesie unum clericum etiam suis expensis, scientes cantare, qui capellanus et clerici singulis diebus in missa et vesperis in eadem ecclesia ad decantandum debent et tenentur convenire iuxta dispositionem et ordinationem fundationis dicte prepositure, prout is suo fundatio­nis et dotationis privilegio clare continetur. Super decimo nono capitulo. Repertum est in ipsa ecclesia sancti Stephani esse sex- canonicos prebendarios ut supra, quorum nomina supra in principio expressa, videlicet: dominus Rlasius parvus, Martinus Galli de Lipthouia, Philippus de Tur, Paulus de Monte Regis sacerdotes, magister Andreas rector scolarum et Johannes Lorandi acolitus. Et omnes predicti sex canonici sunt resi­dentes et nulli alii clerici sunt in ipsa ecclesia, quam prepositus et sex canonici, ut supra.

Next

/
Oldalképek
Tartalom