Récsei Vikor: Az esztergomi Szent Lőrincz-templom maradványai (1893)
FÜGGELÉK
45 fossatum singillatim nominata sunt hec: videlicet Palacium Jacobi institoris, et domus Choka sartoris, in una curia iobagionum eiusdem domini Archyepiscopi ad eius celerarium pertinentes. — Item curia et domus Ladyzlai, filij Dorikus et duorum Seldenariorum suorum. Item domus Jacobi, que fuit quondam Isak de Koachy, et Domus filiorum Fulhus, in una Curia constitute. — Item domus Beney, domus Barney, et domus Mychaelis sartoris, in una Curia constitute. — Domus Bench pelliparij, que quondam fuit Domus Wttyl circa portam pontis sancti Laurencij a semptemtrione. — Item ibidem domus Kunch pelliparij ; Domus Bank, filij Beney; Domus Andree; Domus Stephani calcificis; Domus Panyraei, in qua Kyus- sed moratur; Domus Bans; Domus Johannis, filij yyram; et Domus Ipoliti in loco eiusdem ygram cum Gurijs et suis Seldenarijs ; et domus magistri Martini, cum edificiis, Seldenariorum suorum ; Curia comitis Johannis, cum suis domibus, in quibus filius Kunch moratur; Domus Relicte Samsonis ; et Domus Pauli uenditoris lineorum pannorum, et Domus Marci aurifabri cum suis Gurijs, in eontrata et Parrochia ecclesie eiusdem sancti Laurencij constitute. — Item domus Benedicti et Kunch a parte orientis, iuxta uiam domus Sedylini ; Domus Lwdwig ; domus Sebreth ; Domus Mathey et Ladyzlai a parte occidentis prope dictum Palacium constitute ; et domus Johannis, fratris Ladyzlai ; et domus Stephani, in uicinitate do- morum eiusdem Johannis constitute. Item Domus Johannis generi olim Bankmis, et magni Petri, in una Curia existentes, in eontrata iudeorum ; et ibidem in uicino Domus plurium iobagionum, in una Curia permanencium. Item Domus Jacobi, quondam magistri Fulkonis; Domus Mycliaelis institoris; Domus Balasey, et Ladyzlai fabri, in una Curia circa semitam, per quam itur de ponte fossati in Koachy, iobagionum Capituli memorati, uidelicet in iudicatu et in alijs pertinencium ad eosdem. — Item Domus Myke sartoris, cum dimidia Curia ante Curiam Syz Godyni ; Curia Rubini, filij Rubyni, censualis cum suis Seldenarijs ; Domus Myla ibidem in uicino, circa quandam semitam, censualis ; Domus Balduyni cum curia et camera, censualis in ordine Camerarum. Item ibidemtres Camere et Domus Syr Godyni et filiorum Rubini, fratres sui, similiter censuales, que debentur qua- tuor marcas argenti de Pagamento Capituli memorato annuatim. Item Domus Ileynel circa templarios, in parochia ecclesie sancti Petri, et ibidem in uicino domus Jacobi, dicti Kezlar ac domus Mychaelis, similiter censuales. Item in eontrata ecclesie sancte Crucis Domus Johannis, filij Dulch, cum sua Curia, censualis ad dictum Capitulum pertinentes. Item circa pontem ecclesie Sancte Laurencij, a parte meridionali, in introitu, Domus Lamperti cum suis; Domus Ipoliti et Domus Petri, iobagionum ecclesie sancti Thome ; et circa puteum macellariorum, similiter in una Curia, domus plurium iobagionum eiusdem circa semitam, per quam de Ponte fossati Strigoniensis quondam tendebatur in Koachy; prout ab eiusdem magistri Demetrij ore et ipsius Johannis didicimus et recollegimus omnia et singula premissorum. Vt igitur hec nostra diffinitiua sententia robur optineat perpetue firmitatis, presentes concessimus, nostri duplicis sigilli nostri, consortis nostre Ilarissime, domine Th. matris nostre, ac prelatorum predictorum munimine roboratas. Datum per manus Discreti viri, magistri Theodori, albensis ecclesie prepositi aule nostre Wicecancellarij, dilecti et fidelis nostri Anno Domini, M. CC.° nonagesimo quarto, Quarto kalendas Agusti; Regni autem nostri anno quarto.