Esztergom Évlapjai 1983

Détshy Mihály: A hódoltság előtti Esztergom egy vallomás tükrében

torum Cosme et Damiani desolatum, Et Quod Ibidem Georgius Bakay habuis­set Magnum hortum. (15) Item Sciret et Bene recordaretur, Quod Moniales si­miles vestes gerentes, fratrum ordinis Sancti Francisci griseatorum, ex opposito claustri eorundem fratrum, habuissent Cenobium, (16) Item Quod Vrbanum cha­po Magnum Et Senem hominem optime Nouisset, apud Sanctum petrum, vbi quidam doctissimus homo habitasset, Sed Non praedicasset, (17) Item Quod forls in Agro fuisset Capella corporis Christi Zenth wer vocata vnde autem Ipsa Ca­pella haberet originem et fundamentum Ipsis Recitasset, Quod Scilicet Quidam Scholasticus In templo Sancti Nicolai Subter turrim Sub gradibus vnde pulsari ascenderetur Se occultauerit, Et Cum vidisset In vigilia festi Sacratissimi Cor­poris Christi More alias consueto Diuersas et quamplurimas Res Aureas. Argen­teas Et Reliquias deornatas Exportari, Subtraxisset Multas Res Ex Reliquys Argenteas, et Monstrancinm In quo Sacratissimum Corpus domini Retinebatur. Qui cum Abire nullo pacto posset Et quasi pro delicto suo Numinitus Retinere­tur. Sacratissimum Corpus domini In medio frugum Eiecisset vbi Locus ille Ex­siccatus Et Expurgatus Mansisset. Tandem Eiecto Corpore, Monstranciam confre­gisset, Et Inde Corpore Super patikám relicto aufugisset, clero, et Magna prooes­sione, Super Ipsam patenam In Civitatem Reportasset, Tandem Bude cap­tus, El Strigonium reductus in quodam colliculo combustus extitisset (18) Item Bene Sciret Quod prope Sanctum Georgium, Quidam Senex georgi­us presbiter habitasset, vbi lignorum Mori Magna est Copia, (19) Item Quod Singulis festis Sacratissimi Corporis Christi prefatus Kys Nicolas ante dominum Archiepiscopum In processione Solitus fuisset Rosas et alios Flores Ex Taphota Circumdatus in via Spargere, (20) Item Quod Aulám condam domini pauli de warda Archiepiscopi etc insignem optime Sciret. qua Magis Insignem Caesar quoque Thurcarum Non haberet. (21) Item Bene Sciret Quod ad partes Danuby essent quedam duo turricula wlgo Erkély ferro Cancellata (22) Item Recordaretur. Quod famulum Johannis Barbel In quadam fenestra de domo do­mini Archiepiscopi Interemissent Cuius Cadauer In vna viridi veste ante do­mum Jacu(isset) quousque homicida requirebatur. (23) Item Quod Bona pyspek, in Ciuitate Bis fuisset Judex primarius, Sec(undum pe)r Italum Laskan creatus, qui cum pro Quadam Re in Arcem fugisset, Ibique detentus extitisset, Ex fauore d(ict)i Laskan Itali dimissus et Eliberatus fuisset, Cuius vina recordaretur sem­per pro quatuor denarios Educilasse, (24) Item fassus esset, Quod cum Ipsum Michaelem poor thurce captiuum abduxissent. Ex quodam promontorio Homo­kos Zewlew Hegh Nuncupato turce Incursionem wlgo Rablas fecissent, Et Quod Citra Sedecim homines cum pueris ac vetulis abduxissent, Et circiter tribus Annis in Thurcia Mansisset, Inter quos quendam senem hominem Strigonien­sem wlgo zada.s hordo vocitatum abduxissent, qui infra piateam M(a)g(nam) pro(p)e Georgium Kowach vnam domum Lapideam edificauerit. (25) Item Quod Franciscus Byther Ex opposito ipsius domus, Non tamen directe Sed quasi tri­bus domus habitasset, (26) Item Quod vxorem Stephani pynther prope Minorem Danubium Manentem Bene Novisset, que habuisset filium pellificem, Et dum Ipse Michael Poor Ex pathak profugisset, Ac In Galgocz Apud Dom(inicum) zonistam habitaret, Ipsu.m pellificem Ibidem in (Galgoc)z Casu Reperisset, Cum quo vnam vestem Scarlatinam (cum) pellibus Mardurinis Ex Castro Fyzer Mis­sis Subducere fecerit, plurimum, dicit timuisset. Ne ab eo Agnoscer(etur), Et ideo sepe faciem suam velasset, (27) Item Bene Sciret Quod in Horto ferarum Strigoniensi esset domus deserta, ac putheus pulcher, (28) Item Sciret Lucám Nyi(re)w habere in tumulo Homok vocato vineam Bonam plenam et Copiosam arboribus pereicorum, Ex qua vinea provenire potuissent vina vasis quadragin­ta, vnde filiam Johannis penzes thurce abduxissent. (29) Item Quod tempore (prae)paracionis Bombarde Cupree Reez tharaczk, Ipsum Michaelem poor thur­ce abduxissent, Cum qua Et Sagitassent, Cum abduceretur, (30) Item Quod Bene Sciret omnes gradus Superiores et Inferiores domini Archiepiscopi Super qui­bus Idem Dominus Archiepiscopus Descenderit in Templum. (31) Item Quod in templo essent quatuor organa, et vna Capella anexa. plumboque contecta. (32) Item wyz waar W(er)pecz vocatum Bene Sciret, Et Quod super vnum Magnum gradum Ex Ligno factum in eum Descenderetur, vbi vna Rota (fuis)set, que Ex Danubio aquam Impelleret ad Cisternam, (33) Item quidam volubilis gradus esset, Super quem Itur (in hor)tum, In quo est Domus Balneorum Seu. therme, 418

Next

/
Oldalképek
Tartalom