Leo Santifaller: Ergänzungsband 2/2. Festschrift zur Feier des 200 jährigen Bestandes des HHStA 2 Bände (1951)

V. Rechts-, Verfassungs- und Wirtschaftsgeschichte - 57. Johannes Baur (Brixen): Die Brixner Synode von 1318 in ihrer liturgiegeschichtlichen Bedeutung

130 Baur, Cap. 33 Cap. 34 f. 10v Cap. 35 Cap. 36 Cap. 37 Cap. 38 Cap. 39 Cap. 40 Cap. 41 Cap. 42 Cap. 43 Item ex concilio lateranensi: Prebende in monasteriis et aliis locis religiosis non sunt emende nec pro pecunia dande x). Qui autem puerum suum ad monasterium dare voluerit, sponte et sine pacto debet offerre cum eo vel partem hereditatis vel pecuniam tantum ne gravis existat monasterio; persone autem, que actenus intraverunt per pecuniam, de locis suis ad loca inferiora poni debent. Item nullus usurarius manifestus sepeliatur sine nostra licencia speciali expressa. Judei inparasceve, // cum memoria passionis agitur, in publico inter christianos comparere non debent, habitum eciam talem semper ferre debent, per quem a christianis discernantur 2). Judices vel in aliis officiis super christianos constitui non debent nec eis christiani servire debent nec eorum pueros nutrire debent. Ecclesie sicut cellaria vel granaria suppellectilibus impleri non debent nisi tempore necessitatis, qua cessante debent exonerari ecclesie. Qui autem tempore pacis exonerare voluerit ecclesiam ad admonicionem sui plebani, si quid in ea perdiderint, non habeant inde iudicium ecclesie. Petitores ecclesiarum sive elemosinarum questores, nisi apostolicas vel Episcopi dyocesani litteras veras exhibeant, penitus prohibemus et tunc preter id, quod in ipsis litteris continebitur, nichil populo proponere permittantur. Formam vero, quam communiter talibus apostolica sedes indulget, duximus exprimendam: ut secundum eam dyocesani Episcopi suas litteras moderentur-, ea siquidem talis est. Quoniam, ut ait Apostolus-. Omnes stabimus ante tribunal Christi ecc. 3). Item ex concilio lateranensi: Reliquie sanctorum extra capsas non sunt ostendende. Nove et in cognite vel corpora sanctorum in nullo loco veneranda vel adoranda sunt publice4), nisi prius per apostolicum aprobentur 5). Item ex concilio lateranensi: Matrimonia non debent contrahi nisi publice coram ecclesia. Plebanus enim debet publice pronunciare et inquirere, si aliquis sciat impedimentum, propter quod contrahere non debeant neque possint et cum hoc tercia vice fecerit, ne quisquam aliquod impedimentum propalaverit. Nullus postmodum de civitate vel parochia illa admittatur ad accusandum et testificandum contra illud matrimonium, nisi probaverit in alia regione se interim fuisse et se plebani verbum non intellexisse 6). Item ex constitucione Gregoryi 7): Nullus laycus, quiviscumque religiosus de fide catholica privatim vel publice disputare presumat aut predicare. Quo coniuncti matrimonio, scilicet vir et uxor, puerum de sacro fonte simul non suscipiant. Judei de novo non erigant synagogas. In festo beate Marie Magdalene dicatur Credo in unum, quia fuit apostola. Octavam Assumpcionis beate Marie Virginis solempniter celebretis, ne propter festum sanctorum Thymothei et Simphoriani, quod semper erit x) Sinngemäß aus dem Lateran. IV., c. 58 (Mansi, 1. c. XXII, 1051). a) Sinngemäß aus dem Lateran. IV., c. 68 (Mansi, 1. c. XXII, 1055). 3) (ut ait Apostolus): Lateran. IV., c. 62 (Mansi, 1. c. XXII, 1050). 4) Einige Worte durchgestrichen: coram ecclesia Plebanus eius debet publice pronunciare. 5) Sinngemäß aus dem Lateran. IV., c. 62 (Mansi, 1. c. XXII, 1050). ®) Sinngemäß aus dem Lateran. IV., c. 51 (Mansi, 1. c. XXII, 1038). 7) Decretales D. Gregorii Papae IX.: Friedberg F., Corpus iuris canonici II (1881).

Next

/
Oldalképek
Tartalom