Leo Santifaller: Ergänzungsband 2/2. Festschrift zur Feier des 200 jährigen Bestandes des HHStA 2 Bände (1951)
V. Rechts-, Verfassungs- und Wirtschaftsgeschichte - 57. Johannes Baur (Brixen): Die Brixner Synode von 1318 in ihrer liturgiegeschichtlichen Bedeutung
126 Baur, Cap. 3 f. 8r Cap. 4 Cap. 5 f. 8V Precipimus eciam, ut in capitulo et in conventu coram Episcopo vel choro, nisi sit capellanus curie, sine suppelicio aut cappa chorali nullus appareat. Alba usque ad terram protendatur. Palla altaris, corporalia et cetera ornamenta ecclesie nitida semper sint et munda. Calix, appulle, pixides, in quibus sacrum corpus Domini reponitur, et alia utensilia a fecibus et omnibus sordibus continue emundentur. Ubi altare tabulis ornatum non est, ad missam semper aliqua palla // decenti ornetur. Super mensam autem altaris nitida et munda mensalia ad minus duo ponantur et, si fuerit altare portatile, similiter duo adminus super illud ponantur et lapidem contineat adeo magnum, quod calix et hostia super eum poni possint caute, libere et distincte. Alioquin super eo non celebretur. Libros necessarios et competentes habeat quelibet ecclesia parochialis. Ad Matutinum, ad Missam, ad Nonam, ad Vesperas cottidie in qualibet ecclesia conventuali et ecclesia parochiali pulsetur. Matutinum et Missa et Vespere cottidie totaliter cantentur ecc. Quando preparare se debet sacerdos ad missam, induat sarrochium et faciat tres genuflexiones ante altare orando, ut dignum et acceptabile Deo possit peragere sacrificium. Similiter missa finita faciat tres genuflexiones ante altare Deo gracias agendo. Altaribus cum disciplina et timore astantes signa, cruces distincte peragente (sic!) et sine confusione. In elevacione corporis Domini campana pulsetur, ut omnes Christi fideles genua flectant. Ewkaristia non nisi a sacerdote petentibus ministretur, vel in maxima necessitate a dyaconovel a subdyacono; idest cum sacerdos haberi non possit. In villis et civitatibus, cum infirmi visitantur, ante corpus Domini lumen cum campana deferatur sacerdote veste religiosa induto. In exterioribus autem et remotis omnem diligenciam, quam poteritis, adhibete. In generali confessione hec quattuor membra solvendo dicantur cogitacione, contricione, opere et omissione. Corpus Domini nostri mundo corde, mundo quoque apparatu conficere curate, et nullus lesam habens conscienciam manifeste coabitacionis aut alterius mortalis peccati missam celebrare presumat, nisi prius speciali confessione eiusdem peccati et penitencia recepta ecc. [S]tatuimus eciam, ut in cunctis ecclesiis erisma et ewkaristia sub fideli custodia clavibus adhibitis conservetur, ne possit ad illa temeraria manus extendi ad aliqua horribilia et nefaria exercenda. Si vero his, ad quem spectat custodia, eam in caute reliquerit, tribus mensibus ex officio suspendatur et, si per eius incuriam aliquid nefandum contingent, inde graviori subiaceat ulcioni x). Corpus Domini, quod propter infirmos reservatur inpixide, per VII dies consumatur et alia hostia reponatur. Quilibet sacerdos, sicut tres particulas mistice facit ex hostia, ita eciam tres particulas sumere debet. Sed si necesse fuerit propter infirmos aut communicare volentes una illarum trium particularum dividatur et detur infirmis et communicare volentibus, /I ita tamen, quod ipse sacerdos non minus quam tres particulas accipiat et plures, si hoc necessitate ipsum quandoque facere contingat ut in cena Domini et in diebus similibus. Corpus Domini in pixide munda super altare maius elevatum dependeat, aliquo decenti ornamento coopertum. ) Lateran. IV., c. 20 (Mansi, 1. c. 1007).