Leo Santifaller: Ergänzungsband 2/1. Festschrift zur Feier des 200 jährigen Bestandes des HHStA 2 Bände (1949)

IV. Quellen und Quellenkunde - 40. Angelus Walz (Roma): Descriptio Teutoniae. Ein Verwaltungsbericht von 1644 über die Dominikaner und Dominikanerinnen in deutschen Landen

Descriptio Teutoniae. 701 Halber stadium, vulgo Halberstadt, civitas imperii, lutherana, proprium habens episcopum. Hic est conventus fratrum1) olim celebris, nunc unus pater cum converso habet possessionem nuper recuperatam, quotidie timetur nova eiectio. Ibidem est conventus sororum 2) quae per totum tempus Lutheranismi in saevissimis persecutionibus manserunt constantes, fratribus in exilium missis, et tota patria perversa; vixerunt semper et vivunt usque modo in magna paupertate et regulari observantia numero 14. Hildesheymium, vulgo Hildesheim, est civitas episcopi Hildesheymensis, lutherana, nunc a duce Luneburgico haeretico occupata, unde omnes religiosi nuper sunt eiecti. Ante 10 annos habuerunt 5 fratres ibi possessionem conventus. Est modo aliqua spes recuperationis. Conventus noster ibidem fuit celebris 3). Paradysus est locus campestris prope Susatum in diocaesi Coloniensi. Hic fuit ante Lutheri tempora conventus monialium 4) religiosissimus a divo Alberto Magno fundatus Incipiente Lutheranismo usque ad annum 1640, fuit conventus magis saecularis, quam religiosus, moniales complures, lutheranae non potuerunt reformari, obsistente magistratu lutherano Susatensi. Iam nec habitum ordinis gestabant, neque erat ulla professa, ne quidem ipsa priorissa, sed divisis reditibus, satis opimis, vivebant sicut canonissae. Dei tandem auxilio, cum omnes lutheranae essent mortuae per quandam contagionem, reliquae catholicae suaviter sunt dispositae, ut sponte habitum ordinis assumpserint, clausuram aliqualem admiserint annum novitiatus inchoarint, et evoluto anno professionem solemnem primo priorissa emiserit, quae eadem die reliquas ad professionem recepit. Jam suscipiant plures novitias, vivunt in observantia et ad multorum stuporem indies proficientes. Sunt modo quatuordecim. Galilaea est conventus sororum5) pauper in archidiocaesi et dominio episcopi Coloniensis in loco solitario prope civitatem Meschede. Sunt modo ibidem 8 sorores, depaupertatae per crebras expoliationes. [1006] Monasterium, germanice Münster, praecipua, totaliter catholica habens proprium episcopum principem imperii, qui modo est princeps elector Coloniensis. In hac civitate a ducentis annis habuit ordo quandam domum, quam inhabitavit pater ordinis nostri, qui concionatorem pro tempore egit in cathedrali ecclesia ibidem. Haec domus fuit ante 40 circiter annos vendita capitulo cathedrali, a patribus nostris Osnabrugensibus, qui sunt viciniores, pro certa pecuniae summa. Nunc ad instantiam nostram 6) pro refusione eiusdem pecuniae, est a praefato capitulo ordini nostro restituta. In qua resident modo quatuor fratres. Speratur posse fieri conventum cum magno fructu. q QF IV 11, VIII 21—24. 2) Wilms, Geschichte 222, 264. 3) QF IV 11. A. Bertram, Geschichte des Bistums Hildesheim III, Leipzig 1925, 38 40. Ver­treibung 1634, 40 Klöster wieder besetzt 1644. 4) QF XXIV 92 f. 5) Wilms, Geschichte 222, 264, 319. 6) QF IV 12. Archiv der deutschen Dominikaner 3 (1941) 159—161, 1590 Verkauf, 22. November 1640 Wiedererwerb.

Next

/
Oldalképek
Tartalom