Leo Santifaller: Ergänzungsband 2/1. Festschrift zur Feier des 200 jährigen Bestandes des HHStA 2 Bände (1949)
IV. Quellen und Quellenkunde - 27. Albert Bruckner (Basel): Die „Jura Curie in Woffenheim“, ein unbekanntes Weistum des 13. Jahrhunderts
Jura Curie in Woffenheim. 439 Homines vero predicti ad curiam revertentur ter et advocatis servient sine in Amelswilre*); quicumque tribus vicibus neglexerit venire ad placitum curie, inobediens est advocatis. Item advocatus possidebit illa tria placita et minores emende sunt sue, maiorum emendarum etiam tercia pars, que relique partes cedent domino, qui dicitur castvogt. Item hominibus illius curie inponentur due tollerabiles collecte. Item istas collectas inponet dominus, qui dicitur castvogt, assumto villico, et due partes cedunt domino, qui dicitur castvogt, tercia vero pars alio advocato. Item homines illius curie ultra duas collectas nichil servient, nisi voluntarie. Item mortuarium cedit soli domino, qui dicitur castvogt. Item cuiuscumque ad curiam spectantis mulieris vir moritur, ipsa mulier inter omnia pecora optimum accipiet, postea castvogt melius accipiet. Item siquid dampni evenerit alicui de curia, advocatus pro restitutione amissorum loborabit (!) diem et noctem suis expensis. Si vero contingent eum ultra equitando laborare expensis ducentis pascetur, quod si non potest recuperare, auxilium domini, qui dicitur castvogt, invocabit, qui ipsum tenetur adiuvare. Item hominibus curie non dabitur villicus nec preco, nisi ad curiam pertineant. Item eosdem villicum et preconem eliget dominus castvogt et advocatus concedet illa duo officia. Item ius patronatus ecclesie pertinet ad curiam * 2). Item ista curia habetur in tali iure, quod plebanus ecclesie dabit unum taurum et unum schelhemf) et unum aprum. Item ista tria animalia usque ad Brűnehiltdunc sine aliquo clamore et quicumque prohibuerint illuc, advocatus et castvogt adiuvabunt illuc, quod si plebanus nong) daraeth) predicta animalia, dominus castvogt et advocatus eum cogent cum rebus ecclesie. Item predicta animalia ibunt in curiam plebani et ipse faciet custodiri. Item plebanus habebit adiutorium custodie, quod in quamcumque curiam di venerint, hospes curie reservabit, quod si noluerit, sibi reducat, quod si non fecerit, si amittentur, ipse hospes solvet. Item plebanus ecclesie faciet tegi chorum ecclesie sine dampno villanorum. Item advocati habent tale ius, quod dicitur az, in tribus viis a villa tendentibus, et incident ab orbita tres pedes, et si ager1) tendit se iuxta viam, ipsi incident latitudinem agri, istak) incisio finitur in festo Johannis Baptiste. Item ad curiam comitis dimidium kinc (!) un ban. Item duo ambaht concedantur hominibus curie et non aliis, scilicet due custodie et uterque1) dabit villico II ß§. Item predicti custodes die beati Johannis“) Baptiste intrant ecclesiam ad missam interrogare, si alicui eorum dampnum aliquod factum sit, ut eis satisfaciant, quod si non fecerint, a custodiis removentur. x) Ammerschweier bei Colmar. Der hattstättische Teil des Hofs zu Ammerschweier (sog. Freihof) war ein Reichslehen. Vgl. dazu u. a. die Urkunde Ludwigs des Bayern für Hanneman von Hattstatt 1345 III 12, StA. Basel. Adelsarchiv, Urk. no.126. 2) Wernher von Hattstatt vergabte den Kirchensatz 1276 dem Kloster Marbach, Scherlen, a. a. O. 158 no. 1. Dagegen stand dem Kloster am hattstättischen Dinghof und dessen Leuten zu Woffenheim kein Recht zu, vgl. die Erklärung von Abt und Konvent Marbach 1296 XII 13, StA. Basel, Adelsarchiv, Urk. no.ll. f) schelhem et auf Rasur. e) non über der Zeile von erster Hand nachgetragen. h) daraet: ae in Ligatur. ') age, Original. k) Folgt getilgt ifl. ’) Folgt übergeschrieben ein verwischtes, unleserliches Wort. m) Folgt getilgt in.