Evangélikus egyházkerületi collegium, Eperjes, 1907
IX anni, libere disponere possit. Sub fructu pendente intelligo omnem possibilem fundi huius perservationem, etiam si iam desumpta fuerit. Post fata autem praecensitae viduae Mariae Hunyady, hortus idem publica licitatione mediante vendatur, — ex quo licitatione mediante consequenda summa Mille florenos bonae tunc currentis monetae Collegio Evangelicorum Eperiesiensi, in quo educatus Mille florenos similiter bonae monetae Alumneo Evangelicorum Eperiesiensi, in quo intentus sum, priores pro professorum, posteriores autem pro egenorum alumnoium meliori subsistentia, titulo fundationis lego, ita tamen, ut a prioribus annua interusuria inter Dominos Professores dividantur, a posterioribus medietas interusuriorum quovis anno, festo Andreae die videlicet meo onomastico, in melius prandium alumnorum convertatur, et «beneficium Keczerianum» vocatur, -— altera autem medietas, caeteris alumnei necessitatibus deserviat. Eo hic per expressum declarato, quod si fundationalia legata haec ab autonomis Evangelicorum avelli et manipulatio similium fundationum, quaqua demum ratione, seu in partes sive in toto, publicae regiminis manipulationi concredi et resignari deberet, ex tunc, cum intentio mea, directe tantum ad autonómiám Evangelicorum, privativamque eorum fundationalium cassarum manipulationem et dispositionem restricta, non autem pro universo communi bono extensa haberetur, tunc praespecificata fundationalia legata, ipso facto cessent, et summae hae, bis mille florenos bonae monetae efficientes haeredibus meis infra nominatis aut eorumdem successoribus cedant et eisdem absque omnibus litigiis erga simplicem recursum vi eiusdem meae dispositionis extradentur. Et ideo volo, ut fundationes hae semper distinctim et seorsive, non autem cumulative manipulentur, et sub seria evidentia serventur locis tutis et securis penes pupillarem intabulationem elocentur, ut ita ad eventum nefors casus superius memorati, obligatoriales haeredibus meis aut eorundem successoribus, ductu eiusdem dispositionis administrari valeant. Kihirdettetett 1872. évi okt. 14-én. 19. Kivonat a Kollmann Frigyes Eperjesen, 1870. okt 3-ikán kelt végrendeletéből. 8. Der Garten unter dem Kalvarienberge soll eigenthümlich dem Districtual- Collegium zu Eperies zufallen. Dieses Grundstück darf unter keinen Umständen verkauft werden, sondern es ist mein Wunsch, dass der besagte Garten theilweise oder ganz zum Unterricht der coli. Schuljugend in der Pflanzenkunde und Obstbaumzucht verwendet werde. Die Nutzniessung dieses Gartens hat bis zu ihrem Ableben meine Gattin zu betreffen und nur nach ihrem Tode hat das ev. Distr. Collegium zu Eperies die Nutzniessung dieses Gartens anzutreten. 10,138. p. sz. 1873. nov. 2. 10,138. sz. alatt felvett jegyzőkönyv alapján kihirdettetett. Az 1875. évi május 4-ikérn 4419. sz. alatt és ekkép az 1874. évi április b