Egyháztörténeti Szemle 8. (2007)
2007 / 2. szám - DOKUMENTUM - Nagy Gábor: "Illi victoriam canunt, nos tristes revertimur" (adalék 1598 tavaszának váradi eseményeihez)
Adalék 1598 tavaszának váradi eseményeihez 199 canunt, nos tristes reverrimur et hunc postam, qui hodiernae quoque actioni praesens fuit, ad dominationes vestras magnificas remittimus. Nihil ex parte nostra desideratum est. Si quid in posterum vestrarum reverendissimae ac magnificae dominationum authoritas, prudentia et experientia inter68 furiosos profecerit, id Deo, suae maiestati et nobis gratissimum erit. Cras mane nos hinc discessuri. Deus illas ad multos annos servet incolumes. Damm Albae 18. Maii anno Domini 1598. Earundem vestrarum reverendissimae ac magnificae dominationum servi- tores Demetrius Napragi electus episcopus Transslivaniae Chrjstophorus Keres tury de Zent Benedek III. A váradiak Mária Krisztiernának május 8/is-án írt levele [Külzetén hat pecséttel:] Serenissimae principi et dominae, dominae Mariae Christiernae Dei gratia Transylvaniae, Moldáviáé Valachiaeque Transalpinae principi, prtium regni HUngariae dominae, natae archiduci Austriae, duci Burgondiae ac comiti Tyrolis et Siculorum etc. Dominae nobis clementissiae Serenissima princeps et domina, domina clementissima. Servitiorum nostrorum in gratiam serenitatis vestrae humilimam commendationem. Binas serenitatis vestrae literas octava die presentis mensis May secundum cursum novi calendarii ad nos datas summa cum reverentia et animorum submissione accepimus, ex quibus serenitatem vestram aliquot pontifico- rum hominum sermonibus persuasam nonnihil contra nos ob demolitionem sacelli et domicily eorum in medio nostri noviter erecti indignari et succensere intelleximus simulque mandatum serenitatis vestrae per dominos legatos eiusdem de recipiendis denuo pontificiis ipsis violenter huc introductis et contra publicos dominorum regnicolarum articulos intrusis humiliter cognovimus. Quapropter animum serenitatis vestrae ad sinistram dictorum pontificorum hominum expositionem offensum esse vehementer dolemus ac, licet nihil nos contra sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis etc., domini nostri clementissimi et etiam serenitatis vestrae dignitatem admisisse et deliquisse merito fateri possumus, attamen, ut serenitas vestra totius rei gestae seriem eactius cognoscere possit, responsum nostrum ad postulata dominorum legatorum serenitatis vestrae datum eidem reverenter transmittimus orantes serenitatem vestram summis precibus, ut eadem intellecta mera rei veritate ac iustis68 del pro