Egyháztörténeti Szemle 2. (2001)
2001 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez
84 Egyháztörténeti Szemle II/2 (2001) Ad 13. Ecclesia ipsa Vaccensis vacat per mortem reverendissimi domini Pongratz96 ultimi episcopi defuncti in mense martio proxime praeterito, quod scio per publicam famam. Ego P. Ladislaus Vid Societatis Jesu deposui ut supra.97 8. Mike Mihály vallomása a váci püspökségről. Bécs, 1682. március 17.98 Ad primum. Civitas Vacciensis, quae erat residentia episcopalis, est in comitatu Neogradiensi, est magna continens circa sexcentum domus in planitie penes Danubium, unica tantum familia est ibi catholica, caeteri sive Tureae sive calvinistae sunt, et occupatur a Turea, qui non permittit episcopum residere, nec in dicta civitate, nec in tota diaecesi, haec scio, quia sum oriundus ex parte satis propinqua, et per tres annos, quibus ibam ad studium quoddam patrum jesuitarum, multoties transivi per civitatem ipsam Vacciensem. Ad 2m. Non est ibi ecclesia cathedralis, nec etiam catholica. Scio ex occasionibus praedictis. Ad 3m. Archiepiscopo Strigoniensi suffraganea est Ecclesia Vacciensis. Scio ex fama publica, [fol. 642v.] Ad 4m. Non possunt ibi esse canonici, nec beneficiati, nec capitulum alibi invenitur, sed tantum per diaecesim sparsae sunt circa sexaginta parochiae, quarum viginti quatuor circiter habent veros parochos catholicos, caeterae administrantur per licentiatos, et quasi singulae habent suam eclesiam cum fonte baptismali, scio ut supra. Ad 5m. In dicta civitate non est parochus aliquis catholicus. Scio, quia vidi. Ad 6m. Nihil habet de sacra supellectili, nec aliquid aliud de contentis in interrogatorio, scio ut supra. Ad 7m. Nullae reperiuntur reliquiae sanctorum. Scio, quia ibi fui ut dixi. Ad 8m. Nullibi invenitur domus propria episcopatus. Scio ex causis praefatis. Ad 9ra. Si non essent praesentes turbationes rebellium, valor annuus reddituum mensae episcopalis ascenderet ad sex millia florenorum, sed hoc tempore ascendit ad tria millia circiter, et consistunt in subditis propriis seu decimis, nec aliqua pensione sunt gravati tales redditus. Scio ut supra. 96 Pongrácz György váci püspök (1669—1676) 97 Az aláírás nem autográf. 98 ASV Arch. Concist., Processus Consist, vol. 81. fol. 642rv.