Egyháztörténeti Szemle 2. (2001)
2001 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez
Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez 81 quod aliquando a nostris superioribus mittebamur ad confessiones85 catholicorum, qui sunt dispersi per dictam diaecesim. Ad 9m respondit. Ego non possum hoc scire, sed86 bene novi, quod episcopus colligit in circumvicino aliquas decimas et grana, quae modo plus, modo minus crescunt, audivi tamen87 non esse magni88 momenti et considerationis, et quod modo vix ascendant ad duo millia florenorum harum partium. Ad Xm respondit. Modo nihil est eorum, quae in hoc interrogatorio continentur, scio, quia vidi. Ad XI. respondit. Diecesis est satis ampla, quae continet multa loca ultra mille, inter quae sunt aliquae ecclesiae parochiales ad numerum 8089, sed unaquaque parochum non habet, illi90 catholici habent exercitium et recipiunt sacramenta a parochis convicinis, et aliis religiosis, scio, quia in aliquibus fui, et ab aliis audivi. Ad XII. respondit. Non adest, ex causa ut supra. Ad XIII. respondit. Non conosco ibi episcopum, nisi dominum Mat- thiam Tornoty piae memoriae ante aliquot annos demortuum, postea fuerunt nominati multi unus post alterum a Sacra Cesarea Regiaque Maies- tate, sed confirmationem apostolicam non curarunt, et ultimus, qui fuerat nominatus, erat dominus Franciscus Szent Georgii, qui ante tres menses etiam sine confirmatione decessit in Transylvania apud Tureas, missus illuc a dicta Sacra Maiestate occasione currentium negotiorum bellicorum, scio, quia sunt ista notoria apud omnes. Quibus habitis fuit dimissus, et imposito silentio fuit ei iniunctum, ut se subscriberet, prout se subscripsit ut infra Ego Jacous Annula Societatis Jesu sacerdos Collegii Pazmaniani regens deposui ut supra. Ego Balthasar Domokos Societatis Jesu idem confirmo.91 6. Korompay Péter vallomása a váci püspökségről. Bécs, 1670. június 2.92 Ad lum. Scio, quod civitas Vaciensis sit sita in Hungária, se extendit ad quadrantem milliaris circiter, trecentis domibus conflatur, inhabitatur a triginta vel quadraginta circiter christi-[/oZ. 1308r.] fidelibus. Subia85 Előtte betoldva: excipiendas. 86 Előtte áthúzva: quia. 87 Utána betoldva: fructus praedictos. 88 Előtte áthúzva: multi. 89 Utána betoldva: circiter. 90 Előtte áthúzva: tamen. 91 Mindkét aláírás autográf. A hevezető formula szerint csak Hannula tette a vallomást. 92 ASV Arch. Concist., Processus Consist, vol. 70. föl. 1307v—1308v.