Egyháztörténeti Szemle 2. (2001)

2001 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez

Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez 79 habet ibi hidices temporales, et administrant sine contradictione iusti- tiam. Arx possidetur a Tureis, et civitas ipsa dat tributum Tureae, scio, quia fui ibi vicarius generalis quondam episcopi Matthiae Tarnoty tribus annis,73 et prius fueram74 75 integro anno ibi visitator. Ad 2m respondit. Adest ecclesia, quae erat cathedralis sub invocatione Beatae Mariae Virginis, quae modo ab haereticis possidetur, mediocris magnitudinis et communis structurae, scio,76 quia fui in vici- nio, et examinavi76 ex officio viros77 ecclesiasticos et saeculares catholi­cos, qui ibi fuerunt, et taliter illam mihi circumscripserunt. Ad 3m respondit. Dicta Ecclesia est suffraganea archiepiscopo Strigo- niensi, et scio ex causa ut supra. Ad 4™ respondit. Non sunt ibi canonici, neque dignitates, seu alia be­neficia ecclesiastica, quia omnia bona ecclesiarum sunt occupata ab hae­reticis et Tureis, causa scientiae ut supra. Ad 5m respondit. Nulla cura animarum ibi exercetur, neque est ibi ali­qua fons baptismalis, causa scientiae ut supra. Ad 6m respondit. Nihil ex iis, quae in hoc interrogatorio continentur, sunt ibi, scio ut supra. Ad 7m respondit ut ad proximum. Ad 8m respondit. Non est ibi domus pro episcopi habitatione, episco­pus vero habet quoddam palatium in arce Neogradini,78 ubi habet residen- tiam, causa scientiae ut supra. Ad 9m respondit. Verus valor mensae episcopalis dictae Ecclesiae ante aliquos annos ascendebat ad tria millia florenorum harum partium, sed modo ex causa79 istorum motuum turcicorum in Transilvania propter transitum militis turcici vix ascendunt ad duo millia florenorum simili­um, consistens in decimis et censibus, non sunt aliqua pensione gravati, quia in his partibus usus pensionum non est. Scio ut supra. Ad Xm respondit. In civitate non sunt aliquae ecclesiae, neque parochia- les, neque collegiatae, neque alia in interrogatorio isto contenta. In diecesi sunt multae parochiales ecclesiae, praesertim parochia in Buyach, et altera Pestii, ac etiam aliae in multis locis catholicis, scio ex causa ut supra. Ad XI. respondit. Diaecesis est satis ampla, quae complectitur sex co­mitatus et loca ultra mille, quorum octuaginta circiter sunt catholica ex maiori parte, scio, quia vidi et visitavi. Ad XII. respondit. Seminarium non adest. Scio ut supra. Ad XIII. respondit. Dicta Ecclesia vacat a multis annis per obitum quondam Matthiae Tornotii ultimi illius pastoris, post cuius obitum fue­runt nominati a Sacra Cesarea Regiaque Maiestate multi alii, qui vel per 73 Korompay 1653—1655 között volt váci püspöki helynök. SZARKA, 1947. 23. p. 74 Alatta áthúzva: fűi. 75 Előtte áthúzva: scio. 76 Utána egy szó áthúzva. 77 Alatta áthúzva: personas. 78 Betoldás: quae est in diaecesi. 79 Alatta áthúzva: propter.

Next

/
Oldalképek
Tartalom