Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Eger, 1854

22 tibus hie linguain discendi mechanismus exitio, ab enormi ilia virium intensione metiri licet, qua medelam eisdein ad- laturo opus est. Prima? quippe impressiones, quas tenerae mentes receperant, adeo valid® sunt, ut easdetn obliterare et mentem mechanismo adsuetam reorganisare arduo certe, et si malum inveteratum est, nullo prorsus labori succedat. Tristissimum autein mechanic® idmodi administrationis consectarium est, eo non singulos tantum, sed, si malum latius protensum pluribus locis et disciplinis dominetur, notabilem nationis partem in sui cullura pr®pediri, imo retrudi. Et his graviores in docendis linguis commilti solitos errores brevibus adumbravimus. Observari hie pos­set : Praecipuos methodicos errores quidem praelineatos esse sed quo ii caveri possent, modum non indigitari. Nostro videre ille malo mederetur, cui felicissime succederet practice definire methodum, qua devitatis supra recensitis erro- ribus linqua Latina tractanda sit. Ast „quis est hic, et laudabimus cum? An non meminimus illiuspoet®: Incidit in scyl- lam, qui vult evilare charybdim? Quid igitur? nunquam ergo periculum facere oportebit? Imo quo plures tentaverint, eo certior lucri spes. Ego observationibus et experienti® me® nixus, quum „audentes adiuvet ipse Deus“ opus solvendi proble- matis subito aggredior. Quo munere functus non aliud facere intendő, quam simpliciter describere modum, quo ego adolescentes linquam Latinam docerem. Artificiuin hoc duo complectetur: 1. Ut prudenter iungam theoriam praxi. 2. Ut tantopere necessari® in progrediendo gradationis limites indigitem. i. In lingua Latina instituturus incipientes, in manum sumo grammalicam lingu®. Primis gramrnaticarum pa- ginis ex more leges orth®pi® et orlhographi® comprehenduntur. Et recte; dexteritas enirn instituendi exigit, ut inci- piens cognitis literis pr® omnibus rite, imo expedite legdre discat. Optandum quidem foret, ut adolescentes, quum e scholis elementaribus ad gymnasia veniunt recte et é'xpedite latiné legere norint; verum hac dexteritate, ut tristes experimur, non raro in lingua etiam vernacula destituuntur. Quidquidsitr, grave lingu® magistri officium est agere, ut sibi indubitate constet, an sui alumni recte et eipedite legere sciant. Si non sciunt subito eos instituere adgre- diatur. Ast quomodo huic operi accingetur? Forte dibro compreheflsa rbtte legendi pr®cepta exponet, et memori® mandari pr®cipiel? Absit; sed evolvet librum ea pagina, qua legendi m&íeries pro exercitatione continetur, et quum pueris labii hungarici characteres latini ceteroquin noti sint,' »llIfeetiohé‘,brdietur. Si quem scite legentem inveniat, ra- tiones ex eo requiret, cur sic et non aliter legerit; e particulafibüs observationibus universales leges stabiliet, in sub- sequis iam citandas Pariter inter legendum evolvet discrimen literarum, determinabitque quae sínt vocales, consonantes et diphthongi etc. Si vero alumnus recte legendi imperitus inveniatur, ipse moderator data inter legendum opportunitate pr®cepta literas singulas rite pronunciandi evolvet, accommoda exempla tabui® inscribendo; quo fieri potest, plurimos provocabit rationibus dati responsi semper expetitis, et nec levissimos errores subito corrigere intermittet. Jugi post- inde lectione exercitet alumnos, dum debiliores etiam recte legere noverint. Hoc assecutus moderator curet, ut alumni expeditam etiam in legendo facilitatem nanciscantur. Quern in finem ipse aliquid clare et fluide alumnis prae- legat, turn eorum plures idem experiri iubeat, stimulos iisdem hac aut simili ratione addendo : „Qui in proximo colle- gio designatum thema expedite et citra haesitantiam legerit, in legendo pr®cellenti® calculum referet.“ Verbo ma- gister nihil intentatum linquet, quo alumni recte et expedite legendi facilitatem acquirere queant. Quod si modera- rator, priusquam hoc effecisset, in grammatica ultro progrediatur, in ipso exordio aberravit; adolescens enim, donee legendi difficultatibus impeditur, a lingua discenda nonnihil abhorret. Contra vero fiducia in iuvene excitatur, si ex­pedite legere sciat. Id si magister effecit, plena acquiescentia asserere potest se fundamentum certi successus in lingu® studio posuisse, quin regularum mole adolescentum memóriám afflixisset. Ab Orth®pia transitur ad Orthographiam. Experientia testis est, multos iuvenes, recte legendi peritos, recte scribere non scire. Ego per nonnullos alumnorum meorum haec v. c. vocabula : cum, quum, quilibet, quiseunque, sourum, suavis, ecce etc. tabui® adscribi facerem, et sic in orthographia eosdem instituerem, sollicite una intentus, ut iusta inter vocabula interstitiorum dimensio exacte observetur; verbo nihil, quod scripturam rectam, mundam et or­dinátám efficit, negligerem. Posthinc vei ipse scriberem, vel scribi curarem ad tabulam plura vocabula studio ita or- dinanda, ne postremum eadem serie describi queat, sed partem eius in sequentem transferre oporteat. Turn iocando observarem ingratum omnino esse vocem integram eadem serie describi non posse, ceterum incommodum hoc levi negotio tolli; et subitö adgrederer leges disiunctionis, adductis pluribus exemplis, simplici intuitione evolvere, easque exercitio firmare ita, ne easdem libro ediscere alumnis opus sit; imo id nec admitterem. Demuin signa

Next

/
Oldalképek
Tartalom