Hegyi Ádám (szerk.): Összeírások és egyházlátogatások a Békési Református Egyházmegyében 1721 és 1820 (1831) között - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 26. (Debrecen, 2022)
6. Egyházlátogatások
* EGYHÁZLÁTOGATÁSOK * continere. Ecclesia vero non plus quam 30 rfnos in aere parato continere ait, illos vero 6 rfnos loco deputatorum prius nominatorum adjectios esse, adfirmat. At cum in diario tractus illud ipsum ecclesiae scriptum, pagi sigillo usuali munitum habeatur, impositum est ut illud solvendo observat. 12- um. Auditores sacra frequentant. R[everendus] minister interim retulit, quod primores ecclesiae in locale presbyterium vocati, praeter curatorem, non compareant. Injuncta est illis ad convocationem rfeverendi] ministri comparitio. 13- um. Ut ante. 14- um. Curator Steph[anus] Boldisár cujus ratio pro hoc anno nondum revisa est. 15. Pauper unus datur, Petrus Gab, qui publicationib[us] providetur. 16- um. Templum vergit ad ruinam: parochialia et scholaria aedificia necessaria deficiunt, quare imposita est illi aedificatio eorundum. 17- um. Ludimagister Stephjanus] Hamza. 18- um. Et in offici administratione et in moribus probatus est. 19- um. Discipulos numerat in summa 39. Pueros 20, puellas 19. 20- um. Salarium exsolvitur ex cassa eccl[esi]ae at discipuli h[abe]nt restantiam 5 metretarjum]. [p. 107.] N[agy]Zeréndini continuata est visitatio d[ie] 4-a Novfembris] praesentibus loci ministro, juratis pagi Andr[ea] Adorján, Francisco] Dávid, Mich[aele] Farkas, curatore Stephjano] Pap et loci notario. Punctum 1-um, 2-um, 3-um sicut anno superfiore], 4- um. Familias habet 202. 5- um. Pastor idem, qui anno super[iore]. 6- um. Formatis destituitur. 7- um. Libri sufficientes non habet, quamvis anno superjiore] promiserit se comparaturum. 8- um, 9-um. Sicut alias. 10- um. Matricula ducitur ab anno 1774, sed est defectuosa. Antiqua incendio periit. 11- um, 12-um, 13-um. Ut alias. 14- um. Curator, senior St[ephanus] Pap. Pro fundo habet eccl[esia] foenetum, unius molae aquatilis proventum sabbathalem. R[everendus] minister proposuit, judicem anni praeteriti officialib[us] dominalib[us] absq[ue] scitu v[el] consensu aliorum primorum 12000 lateres coctos mutuos dedisse, sed quos nondum reperirit, quare ecclesia admonita est, ut judicem moneat ad restitutionem illorum laterum, secus judicialiter convenietur. 15- um. Pauperes 4 ex cassa et publicationibfus] aluntur. 351