Hegyi Ádám (szerk.): Összeírások és egyházlátogatások a Békési Református Egyházmegyében 1721 és 1820 (1831) között - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 26. (Debrecen, 2022)
4. Összeírások
* ÖSSZEÍRÁSOK * tabellis sub litfteris] A et B jam alias transmisi informationem, et nunc etiam accludo) ad recognoscendum plenius ad distinctius hujus dioecesis statum, duabus illis tres alias adjungo, et sub lit[teris] C, D et E humillime exhibeo. In harum prima sub litfteris] C posita trans-Marusium loca recenseo in quibus parochias constitui, et missiones praeterea aliquas a religiosis obeundas, foret perqua necessarium, et duplici quidem ex motivo uno, quod omnis ille terrarum tractus a Transylvaniae faucibus ad Hungáriám usqfue] nobis septentrionalem precurrens latissime in viginti nempe aliquot milliaria effundatur in hac tamen tanta vastitate, et locorum frequentia (Radna, Borosjenő, et Aradino exceptis) sacerdos nullus [f. 26r.] sit, qui curam gerat animarum. Altero, quod catholici, rascianis et walachis graecorum schismati addictis im[m]ixti degant, atqfue] manifesto, quod in quibusdam jam factum est, familiae integrae perversionis periculo exponantur, si id non impediat cura, industria, ac vigilantia curatorufm]. Cumqfue] praeterea crassissima ruditate laborent in rebus praesertim fidei, et disciplinae christianae, inducendi cum ipsis etiam parochis essent omnino ludorum magistri, qui in instruendis mature horum prolibus occupentur. Jam vero quibus unum, et alterum mediis effici in hoc meo episcopatu, ac procurari possit, non video. Nam et primo quidem per totum illum discrictum (Szegedino, Makovia, et Földeák exceptis) colliguntur ab excelsa camera aulica decimae, quae si quemadmodum a sancto rege donatae, iisdemqfue] fere omnibus jam sunt restitutae, etiam ab episcopo csanadiensi saltem pro parte reciperentur a me quidem in harum, ac etiam aliarum parochiarum erectionem, ecclesiarum restaurationem [f. 26v.] aliasqfue] hujus dioecesis necessitates liberaliter impenderentur. 2do D[omi]ni terrestres serenissimus videlicet dux Muttinensis, et comes Gundamarus de Starenberg, ut praeter fundorum quorundam assignationes alia praeterea quaequa adhuc praestent, atqfue] contribuant, inclinari hucusqfue], atq(ue) adduci non potuerunt. Stola autem. 3ti0 sola, et a catholicis quidem solis percipienda esset perquam exigua, et nullius prorsus considerationis, schismatici etenim, quibfus] privilegia ab augustissimis concessa integrum faciunt, ut suum ipsi ritum exerceant, ad suorum intertentionem popparum contribuunt, et ad episcopos debent suos census non leves ferre. Ac demum. 4to episcopi Csanadiensis proventus, quos hucusq[ue| saltem percepit, ac nunc ego percipio, adeo exigui sint, et tenues, ut honestae ejusdem et convenienti sustentationi non sufficiant, quid ex his ipsis decerpi in quarundam parochiarum fundationem atqfue] erectionem poterit? Esto autem, quod ampliores iidem aliquantum forent, et seponi ex ipsis quot annis [f. 27r.] aliquid possit, tum enim vero, cum nec ecclesiam habeam, in qua cum capitulo meo peragere divina possim, nec residentiam, colligi idipsum deberet, ac servari, ut utraqfue] aliquando structura posset assurgere. In omni illa tam vasta terrarum plaga in qua quatuor illas ad minimum instituendas esse parochias censeo, utpote, quae a catholicis potissimum 99