Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1584 1578-1600 25 in Synodo Chiengeriensi Ecclesia mihi permissit, promittoque me in futurum dignam poenam subiturum si quid scandali dederim. In Chienger 5 Septembris Anno 1583.8 [2.] [590] Ego Georgius Molnár Rivulinus ex infirmitate carnis et immaturae aetatis [—] potius, quam data opera digladiatione Zylahini contra apostoli requisitum 1. Timoth. 1. Tit. 3. sanctam Dei et filii eius ]esu Christi crucifixi ecclesiam dato meo scandalo offendi, cui Ecclesia iam non nolens sed volens isto meo chyrographo cui in isto codice usu venire colligo sub poena perpetuae depositionis spendeo me a deinceps nullum scandalum illaturum vel simili vel dissimili. 1583 5 Septembris. [3.] Ego Balthasar Kys Debrecinus, pastor ecclesiae Szamosköziensis in Generali Synodo Czengerini anno 1583 4 Septembris celebrata ab universa Ecclesia ob foedum crimen ebrietatis et alienos a vero et pio ministro mores fueram quidem iuste in perpetuum ab officio privatus, spe tamen addita de futura assumtione cum subsequentis seriae poenitentiae conditione, proinde quum hanc depositionis mulctam per integrum annum fideli ac seria cum poenitentia humiliter sustinuisse, tandem fideli nobilium virorum et ministrorum intercessionis ac propriae culpae seria deprecatione veniam a domino superintendente et ab universa Ecclesia consecutus sum hac conditione, quod si vel in illud ebrietatis vitium, vel in alia errata depositionem conmerentia in perversos item mores relapsus fuero, vel refractarius contra seniorem et Ecclesiam deprehensus fuero, absque omni spe futurae assumtionis in perpetuum a ministerio releger. Debrecini 28 Aprilis 1584, idem qui supra mp.9 1584, Várad i. Más hivatalába avatkozással a Tiszántúli Egyházkerület törvényeit megsértő, Gönczi György püspök és a váradi Zsinat által bocsánatban részesített Pesti Bor­nemisza Mátyás karádi lelkész kötelezi magát, hogy amennyiben a jövőben más hiva­talába avatkozik, azt elbitorolja, vagy gyalázatosán él, a rá most kirótt hűtlenség és hivatalától való örökös megfosztás büntetésébe esik. [1.] [592] Anno Domini 1584 Ego Matthias Bornemisza Pestiensis, pastor ecclesiae Karádiensis contra ecclesiarum constitutionem ecclesias WltraTibiscum 8 • Adalékok 4. 9 • Uo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom