Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1629 160I-I7OO 95 Andreas Jánki Magyarkékesre Martinus Báti Patóházára Andreas Csekei Csornára Nicolaus Domahidi Sásvárra loannes Miskolci Apátiba Michael Szerdaheli Mikelakára Caspar Kecskeméti Diósadra Andreas Mihálfalvi Nagymonóba Michael Varsáni Túrpásztóhra Andreas Ábráni Ködszállására Georgius Gyarmati Algyűre Joannes Körösi Sasra Nicolaus Udvari Kakucsra Numero 35 quorum sex fuerunt academiti [4.] [9] Disputatum est de Antichristo juxta theses subsequentes: I. Gravis ac odiosa quaestio agitatur inter nos et pontificios, an Papa romanus sit Antichristus ille magnus de quo Paulus et loannes olim Vaticinati sunt? Ipsi negant, nos vero affirmamus. II. Assertionis nostrae fundamentum hoc est: quia pontifici romano omnes illae notae exacte conveniunt, quibus in scriptura Antichristus ille magnus describitur. III. Nam Antichristus ille insignis debuit esse caput defectionis a doctrina Christi: se se opponere et efferre adversus omne, quicquid dicitur Deus aut Numen: In templo Dei tanquam Deus sedere, prae se ferre, se esse Deum. Debuit adventus ejus esse, ex efficacitate Satanae cum omnipotentia et signis ac prodigiis mendacibus, et cum omni fraude injustitiae. Debuit idololatriam imaginum invehere, debuit facere ut quicunque non adorat imaginem bestiae occidatur. Ut omnes parvi et magni, divites et pauperes, liberi ac servi, accipiant characterem in manu sua dextra, aut in frontibus suis, et nequis possit vendere aut emere [10] nisi habeat characterem aut nomen bestiae aut numerum nominis ejus. Debuit sedem habere in urbe Roma, etc. quae omnia pontifici Romano apprime conveniunt, prout in sequentibus dilucide exponetur. IV. Principio enim est caput aTtoaJrjaaicu; á 0eo ejusque doctrina, quod manifestum est ex doctrinarum Christi et pontificis romani antithesi, quam vide annexam confessioni Theodori Bezae, et in recusatione concilii Tridentini ab electoribus et principibus Germaniae edita. V. Secundo opponit se se et effert adversus omne, quod dicitur Deus aut Numen, quia adversatur Deo in scripturis loquenti et doctrinam ejus exscindere, omnesque ejus confessores extirpare conatur. Hinc pontifici iuris interpraetes scripserunt: Pontificem posse dispensare contra apostolum Glossa in Com. Lect.

Next

/
Oldalképek
Tartalom