Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
1629 160I-I7OO 91 et delegerint, nobisque humillime supplicaverint ut nos quoque hanc ipsorum electionem ratam habere eundemque Petrum Margitai in ejusmodi munere seu officio confirmare dignaremur. Ideo nos cum ad humillimam nonnullorum fidelium consiliariorum nostrorum intercessionem quibus eruditio, mores, praeclari virtus et in primis vita honesti acta ejusdem Petri Margitai nota et perspecta est, nobis propterea factam, tum etiam hoc spe et fiducia freti, quod ipse ad gerendam hoc gravissimum ac laborissimum munus omnes ingenii et corporis sui vires in id sit collocaturus, ut nihil unquam alieni ab officio suo nec publice nec privatim ullo unquam tempore sit tentaturus aut commisurus eundem Petrum Margitai in episcopum seu superintendentem ecclesiarum jam antefatarum ab ipsis pastoribus electum nos quoque in eadem officio confirmandum duximus, imo confirmamus praesentium per vigorem. Dantes eidem ipsiusque successoribus universis legittimis scilicet concedentes omnimodam in antelatis ecclesiis potestatem et authoritatem ex collegii sui sententia per manum impositionem ministros probos constituendi et collocandi, causas matrimonii et alias quoslibet forum spiritualem concernentes dijudicandi sententiamque in eisdem decisivam in eis ferendi, et rata ministrorum scandalo praeferentia corrigendi, rebbelesque debito modo puniendi. Item laicis adversus pastores contendentibus jus et justitiam dicendi, ecclesias bono ac decenti ordine regendi ac omnia que sui muneris érint rite peragendi et exequendi pro ut damus et concedimus hisce litteris nostris. Quocirca vobis universis et singulis quorumcumque comitatuum, districtuum ac ecclesiarum in Regni nostri Transylvaniae eidem Hungáriáé annexis ditioni nostris existentium senioribus et pastoribus ac aliis quibuslibet viris ecclesiasticis item secularibus cujuscunque status et conditionis hominibus signanter vero doctrinam evangelicam profitentibus et sectantibus [72V] harum serie committimus et mandamus firmiter ut a modo deinceps infra tempus nostri et ecclesiarum praenatarum prenatarum beneplaciti eundem Petrum Margitai vos quoque proprio ac legittimo superintendente vestro salutare, cognoscere, reputare ac in omnibus ad functionem suam spectantibus debitam reverentiam obedientiamque eidem praestare sed et de universis proventibus eidem ab antiquo provenire debentis reddere ac per eos quorum intererit respondi facere debeatur et teneamini. In cujus rei memoriae firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras confirmationales pendenti et authentici sigilli nostri munimine roboratas et communitas memorato Petro Margitai ipsiusque successoribus universis legittimis scilicet clementer dantes duximus et concedere. Datum in civitate nostra Alba Julia die 11 mensis Julii anno Domini 1629. A dextra: Gabriel mpr. A sinistra: Stephanus Kovaczióczi cancellarius114 114 • Az erdélyi fejedelmek oklevelei (1560-1689) - Erdélyi Királyi Könyvek DVD. Szerk. Gyulai Éva. Bp.-Miskolc 2005. (a továbbiakban: ErdKirKv DVD) XVII. 72r-v.