Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

74 1610 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI XIV. Hi diligenter cavere debent, ne potestatem ecclesiaticam cum civili confundant, neque dominium authoritate praetoria sibi usurpent, sed omnia ex consensu praesbyterorum faciant, in executione disciplinae mandatum Salvatoris observent, Math. 18. Deliquentes spiritu mansuetudinis excipiant, obstinatis et suo malo pertinacibus durissimaquaeque fraena injiciant, et cum spe admissionis, si resipuerint excommunicent. In Suma nihil faciant, quo occassio ad tyrannidem introducendam, subministretur. XV. Placet ergo illa Calvini admonitio, qui Inst. lib. 4. cap. 8. sect. 1. sic loquitur: Est igitur ecclesiastica potestas non maligne quidam ornanda, sed tamen includenda certis finibus, ne pro hominum libidine, huc atque illuc trahatur. Ad id plurimum proderit observare, qualiter e prophetis et apostolis decribatur. Nam si simpliciter hominibus concedimus, quam sumere ipsis visum fuerit potestatem, omnibus inpromptu est, quam sit proclavis in tyrannidem lapsus, quae procul a Christi Ecclesia abesse debet. XVI. Ex his omnibus concludimus primo, papam esse superbum, ambitiosum et impudentem, qui ex clavibus gladios conflavit, et jus utriusque gladii ad se pertinere, tam divino, quam humano jure affirmat. Jactat indolenter, se solum esse caput Ecclesiae, esse universale episcopum, habere jus eligendi, ordinandi, confirmandi et deponendi omnes episcopos. Habere item authoritatem regna conferendi et transferendi. Deinde peccare eos omnes, qui contra testimonia scripturarum et exempa primitivae Ecclesiae, nullum potestati ecclesiasticae potissimum sub Christianis principibus, locum reliquunt, eam cum civili turpiter confundunt, et causas mere ecclesiasticas, quarum cognitio proprie ad consessum seniorum pertinet, ut cum quaeritur de doctrina, moribus et violatione politiae ecclesiasticae, ad civilem magistratum devolvunt. Tertio, pastores ecclesiarum in criminalibus et civilibus a foro et jurisdictione civili suo modo non esse exemptos. [619] Anno 1610 iterum coit Synodus Generalis 7 Novembris Varadini69 [2.] Ibi adfuerunt viri doctissimi a partibus TransTibiscanis reverendi: Georgius Tardj senior AbaÚjjváriensis 69 • Adalékok 18.

Next

/
Oldalképek
Tartalom