Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1605 1601-I7OO 63 III. Relictae ministrorum defunctorum quamdiu nomen mariti defuncti gesserint, sint immunes ab omnibus servitiis, contributionibus et taxis, quae tamen interea obtemperent senioribus, sub quorum inspectione ineunt, quemadmodum inventibus maritis. IV. Post reformationem bona ecclesiae quecunque modo occupata a quibusvis ad requisitionem senioris reddantur. Videmus enim propter continua bella patriam miseram ita esse attritam, ut duo tresne pagi unum ministrum alere non possint. V. Illustre aliquod gymnasium erigatur aut quae erectae sunt scholae subsidio ampliore detentur. VI. Pastor Madajensis contra violentiam Joannis Bekenj defendatur suppli­candum ore. VII. Literae protectionales a principibus Transylvaniae datae denuo confir­mentur. [4] . Sequente die examen continuatum est et tandem hora 12 manus impositio facta est. [5] . A prandio causa pudenda Matthaei NagyArj decisa: uxor purget se septem virorum probarum testimonio. [6] , Petrus vero N. pastor Létaiensis depositus est propter homicidium. [7] . Similiter Matthaeus Debreczeni pastor Encensensis, quod quemdam cum infami muliere copulasset cuius uxor iam rediisset ex captivitate. [8] . [601] Anno 160511 Julii Eczedini ego Petrus Bagdj pastor quondam ecclesiae Létajensis, justo judicio Generalis Sinodi Caroljensis fueram ab omni officio ecclesiastico privatus propter ea, quod ex quadam inconsiderata temeritate quendam hominem Létajensem sclopo trane fixerim et occiderim eadem [---] Sancta Sinodus mihi ministerium indulsit, habita ratione sortis mea affilicissime, et quod serie penitentione hac tamen conditione quod si imposterum in crimen decuplo levius incurrerim, eadem poena depositionis in perpetuum sine ulla spe asumptionis puniar. Imo recipio ut hoc schripto promitto, me nunquam in posterum sclopeto usuram et vinum etiam parce bibiturum. ldemque qui supra. Actum Eczedini die et anno adscripto. [9.] Az Úrvacsora a három nagy ünnep alkalmával és más vasárnapokon, évente legalább hat alkalommal kerüljön kiszolgáltatásra. Az esketést hétfőn megtiltja a Zsinat, mivel a lakomára való készülődéssel a vasárnapot megszentségtelenítik.46 46 • Lampe 372.; Ember Pál 267.

Next

/
Oldalképek
Tartalom