Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1595 I578-160O 45 divertere. Primum quia videtur non tam in legem divinam quin ecclesiasticam impegisse. Etsi cum ecclesia ab antiquo usque ad quartum gradum inclusive prohibeat matrimonia tamen hanc observationem a pontificibus manasse dubium non est. Nam lex divina fratris defuncti uxorem ducere mandat, non prohibet Deut. 25., quod ipsum tamen intelligendum de fratribus remotioribus notum esse cui [603] debet lingua hebraica consanguineos omnes fratrum nomine complecti. Levit. 18. Altera autem lex quae vetat turpitudinem uxoris fratris revelari de germanis seu uterinis fratribus intelligenda est. Matthaeus aut adeo remotus a fratre demortuo narrabatur ut affinitas plane ignoraretur aut dubia esset. Deinde non esse iam nos divellendos quia articulus ecclesiae illis suffragabatur, qui 24 sic habet, etsi in secundo et tertio gradu coniugia Scriptura non interdicit tamen ne offendiculum praebeatur infirmis intra tertium et quartum gradum non permittimus matrimonium. Quia vero Matthaeus ab hanc contumatiam contemptum admonitionem pastoralis, atque etiam quod ab infami pastore benedici voluit, ad tempus fuerat excommunicatus, haec disciplina illi iniuncta quod ut tribus diebus dominicis a contione venia deprecata ecclesiae satisfaciat ac sic demum ab ea recipiatur cum seria comminatione. Actum in SzilágiCzeh 27. Augusti. [3.] Allata est non ita multo post et alia controversia: Ante triennium filialis quaedam ecclesiola Kékes nuncupata a matre Dobrauica desciverat, speras fore ut ipsa per se unum pastorem alere posset, ac cum aedibus pastoralis destitueretur se domum pastori aedificaturam in se receperat. Nunc urget mater reditum ac restitui filiolam certis de causis solicitat. Quaeritur an redeat et restituatur? Quaestioni sic responsum est: Cum e re cuiuslibet ecclesiae videatur esse pastorem in medio habere, optima ratione factum est ne filia rediret ad matrem at hac conditione ut ecclesia illa primo quoque tempore imo intra annum dimidium domum pastoralem extruat ac suum pastorem ad ovilem habitare cogat. Actum ultimo Augusti. [4.] [659] Anno Domini 1595 6 Julii superattendente clarissimo domino BJenedicto] Bánfihuniadino electo ego Michael Czengerj cum anno [15]90 per seniorem meum Joannem Czengerj visitatione apud Pátrohienses facta in Synodo Generali Varadinum convocata propter ebrietatem depositus fuissem, et annos tres integros poenam sustinuissem tandem intercessione clarissimorum virorum Ecclesia me in gratiam recepit hac conditione, ut si aliquando in ebrietate aut simili aliquo scelere deprehensus fuero, absque ulla venia in perpetuum deponar. In cujus rei testimonium hoc meum chirographum clarissimo domino superattendenti exhibens.27 27 • Adalékok 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom