Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
1593 1578-1600 41 I. Postquam nos Deus per baptismum cives Ecclesiae suae fecit et regeneravit, promisit etiam se immensa sua bonitate semper nobis affuturum et certo daturum remissionem peccatorum, iustitiam et vitam aeternam propter Christum. Quam promissionem postea ipse Filius Dei sanguine suo confirmavit et pignus exhibuit, quo certiores omnium promissionum patris et redemtionis filii redderemur. II. Pignus hoc ad promissionis et redemptionis confirmationem exhibitum, varias postea appellationes recepit: Alias enim vocatur coena Domini a tempore instituti huius sacramenti. Alias sinaxis a congregatione, quod sit nervus publici congressus in Ecclesia: alias mensa domini, alias (xoivoma). Item fractio panis, Novum Testamentum, Sacrificium, (eúxapisMía) etc. de quibus inscriptis ecclesiasticis videre est. III. Est itaque coena Domini actio sacra a Filio Dei instituta, in qua sumto pane et vino summitur a fidelibus, verum corpus et verus sanguis Domini nostri Jesu Christi, ut hoc pignore utentes certi sunt et fidem suam obsignent de gratia Dei, de remissione peccatorum, de iustitia, salute et vita aeterna morte Christi acquisita. 1111. Definitio haec causalis est, constat enim genere et enumeratione principalium causarum, efficientis, formalis et finalis. Sicut autem in omni sacramento mutua est relatio signi et signati: ita enim coena Domini relative intelligitur ac ducit originem ex actione. Fundamentum eius est sacra actio constans pane et vino. Terminus est corpus et sanguis Christi. Relatio est ordinatio sacri huius mysterii ad (xoivomav) corporis Christi, ut nempe memoria mortis eius cunctis seculis recolatur. V. In definitione elementa panis et vini dicimus esse signa externa et visibilia, quorum natura etiam in ipsa actione non mutatur, sed eadem quae ante actionem fuit manet, addita autem sunt haec elementa propter quandam cognationem corporis et sanguinis: sicut enim elementum panis nostra corpora alit, confortat et vegetat, vinumque exhilarat, ita corpus et sanguis Christi seu beneficia ipsius corpore et sanguine parta, nos per fidem alunt, confortant et exhilarant. Elementa autem ipsa extra usum a Christo institutum nullam sacramenti rationem habent. VI. Praeterea quod additur, sumitur verum corpus et verus sanguis Domini, intelligatur non de corporali manducatione quae est oris, sed de fidei manducatione, quae est effectus Spiritus Sancti, atque hoc pacto praesentiam corporis Christi in coena adesse fatemur, sed eam quam quidam affirmant, manu videlicet ministri porrigi sub pane verum corpus et sub vino verum sanguinem Christi dignis et indignis improbamus et detestamur. VII. Duplex est ergo manducatio corporis Christi; una est signorum, quae sit ministerio oris. Haec alias vocatur sacramentalis, et est communis piis et impiis et haec neminem iustificat. Altera est signatorum, id est omnium bonorum Christi