Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1728 I70I-I735 373 Eodem die communi reverendorum dominorum seniorum suffragio scriba constituitur et adjuratur reverendus dominus Stephanus Besenyei senior venerabilis Districtus Érmel[236]lyékiensis, pro tunc pastor ecclesiae Székelyhíd. [2.] In cista venerabilis Superattendentiae reperta sunt: 1. Protocolum 2. Quidam literarum fasciculi 3. Sigillum 4. Duodecim diplomata cum sigillis pendentibus, sine his tria, nihil praeterea. Pecunia nulla atque ad obolum. 5. Formula concursus generalis Diplomata principum hoc tenore comperi quem futura pro cautela consignavi: 1. Stephanus Bocskai celsissimus Transilvaniae etc., princeps anno 1606 dat literas privilegiales pastoribus reformatis in Transylvania et Partibus Hungáriáé eidem annexis, ut uxores eorundem cum liberis sint exempti ab omnibus censibus, taxis, servitiis etc., usque pronomina et obligationem suorum defunctorum maritorum prae se tulerint. 2. Consimiles literae privilegiales datae a celsissimo Gabriele Bátori, ubi Partes Hungáriáé ita describuntur Cis et Ultra Tibiscum. 3. Eaedem literae confirmantur per celsissimum principem dominum Georgium Rákóczi 1. ut et in alio pergameno sigillo munito. 4. Alterius Georgii secundi Rákóczi sub sigillo in parte inferiori literarum, sine pendente sigillo. [237] 5. Literae nobilitares sive armales pastoribus Transylvanis et in Partibus Regni Hungáriáé, Cis et Ultra Tibiscanis datae, in quibus liberis pastorum utriusque sexus conceditur consensu totius nobilitatis ut recipiantur in numerorum genuinorum verae nobilitatis fidelium, in omnem posteritatem ab illo beatae memoriae principe serenissimo Deo et hominibus grato his semper in memoria benedictionis conservando domino domino Gabriele Bethlen de lktár. 6. Franciscus Rákóczi secundus, has easdem confirmat. Verum ante 7. Celsissimi beatae memoriae principes Georgius Rákóczi secundus et Michael Apafii principes Transylvaniae gloriosissimi eadem piae memoriae Gabrielis Bethlen privilegium confirmant. 8. Visitur item in eadem cista diploma palatini comitis Georgii Turzó in inclyto comitatu Szathmáriensis et in oppido Óvár editum de puniendis adulteris, blasphemis, furibus, foedifragis, etc. 9. Quas Gabriel Bethlen confirmavit. 10. Consimiliter Gabriel Bátori. 11. Non secus Georgius Rákóczi. [237a] Sunt propter haec etiam alia diplomata episcopatum confirmantia, puta:

Next

/
Oldalképek
Tartalom