Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1590 1578-1600 35 angelos et Deum constitutus est mediator) sed de piis ante adventum Christi mortuis ad et coelos translatis, et simul adventum ipsius sequutis et in terris ad finem usque mundi militantibus, qui recolligi dicuntur in Christo, quia fide cum eo conjuncti sunt, velut unius hominis instar. XII. 7. Idem affirmant tam exempla a patrum, quam etiam Scripturae testimonia, nam quod Abraham, Isaac, lacob etc. sint salvati docent Christus Matth. 8. v. 11.; Luc. 16. v. 23. et 25. Et apostolus Heb. 11.; Petrus Act. 15., David quoque Psal. 32. Beati quorum etc. Paulus Rom. 4. Ipsum Abrahamum pro exemplo iustificandorum constituit. Et Gen. 15. expresse dicitur, ipsum fide fuisse iustificatum. Impium ergo est dicere patres Veteris Testamenti vel non fuisse salvatos, vel eorum animas fuisse lymbo conclusas. XIII. Est praeterea piorum omnium salus certa ac firma, non quia propria ipsorum digninate aut meritis operum ea nitatur ut pápistáé docent, non enim satisfaciunt legi Dei, sed potissimum his de causis: XIV. i. Propter authorem Deum et immotam veritatem promissionum ipsius, quae loquuntur de gratia Dei, de nostri cum Deo reconciliatione, de remissione peccatorum, de iustificatione et vita aeterna, ut dicitur Num. 23. Non est Deus quasi homo mentiatur etc. Tit. 2. Vitam aeternam etc. Rom. 3. lustificamur autem gratis gratia illius etc., ut ipse sit iustus et iustificans cum qui est ex fide lesu. XV. 2. Propter Spiritum Sanctum nobis per fidem in lesum Christum collatum (Galat. 3. v. 2.) in hunc finem, ut nos in filios Dei adoptet et promissionum divinarum veritatem in cordibus nostris confirmet de nostri iustificatione et possessione vitae aeternae ut dicitur Ephes. 1. v. 13., 14.; Rom. 8. v. 16. XVI. 3. Propter mortem filii Dei, quae fuit certissima confirmatio veritatis promissionum Dei seu foederis ipsius nobiscum percussi de remissione peccatorum et vita aeterna. Nam mors et sanguis Christi dicitur sanguis foederis aeterni, quo certitudo salutis nostrae confirmata est, ut dicitur Heb. 10. v. 29. et 13. v. 20.; Rom. 11. v. 27. et 4. v. 25.; Matth. 17. v. 5.; 1. loan. 2. v. 1., 2. et 4. v. 10.; Ephes. i. v. 7.; Colos. 1. v. 14. XVII. 4. Propter fidem in lesum Christum ac eius nXepocpopiav, quam omni dubitatione exclusa iubemur orare et promissionibus Dei certo credere, cuius beneficio accipimus remissionem peccatorum iustificationem, salutem, et spem vitae aeternae, ut dicitur loan.: Haec est voluntas etc. loan. 3.: Qui credit in filium habet vitam aeternam, 1. loan. 5.: Qui non credit Deo, mendacem ipsum facit. Sic profitemur in symbolo apostolico: nos credere remissionem peccatorum et vitam aeternam. Heb. 4.: Accedamus cum fiducia et cum fiducia nihil haesitans. 1. Petrus i. v. 13.: Perfecte sperate in eam, quae ad vos difertur gratiam. 2. Tim. 1. v. 12.: Scio cui crediderim et certus sum. Heb. 11. 6.: Accedentem oportet credere, etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom