Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
326 1702 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI VI. Licet autem quis eruditus disertus et eloquens sit, non tamen idoneus est ad ministerium Evangelii, [—]si istis jungat vitam inculpatam et eas virtutes quas episcopo requirit apostolus. Minister dissoluta vitae (iTim. 3, Tit. 1) est sal infatuatus, qui cibum animarum, sermonem Dei non sapidum sed nauseabundum efficit. Dubium haud videtur (inquit dux Bavariae ad patres concilii Tridentini401) quin cum cleris sal terrae esse debuerit infatuosus sit, nec ad eam rem, ad quam maxime oportebat, utilis magnam in clero hujus mali culpam versari, omnes sapientes oportat confiteri. (Liber orationum in concilio Tridentino habitarum pag. 191.402) Paulo post: Quae morum turpitudo in clero vehementer ostendit imperiti populi animos, tantopere ut sacerdotium una cum sacerdotibus doctrinam una cum doctoribus execretur dirisque voveat. (Phil. 3:18,19) Ministri vitae inculpatae sint [—] crucis Christi, sed ventricolae et terrestria curantes sunt [—] crucis Christi. Ministri evangelici est indicare populo Dei infectiones et peccata ejus, praedicare sermonem, instare tempestive et intempestive, arguere, objurare. Quia autem haec praestiterit reus existens eorundem criminum? vel si praestiterit nonne regeretur ipsi? Turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum. Ejice prius trabem ex oculo tuo qui alterum incusat probro seipsum [—] oportet. VII. Vir doctrinae sufficientis aptitudinis saltem medio [---] ad docendum et exercens se ad conscientiam habendam sine [---] apud Deum et apud homines semper, si zelo gloriae Dei et aedificationis ecclesiae ejus non turpis lucri et in gloriae cupidine ducatur potest, ut qui jam habet vocationem internam, bona conscientia ambire ministerium servato tamen ordine et decoro. Si enim omnis societatis humanae animae bonus ordo, maxime societatis ecclesiasticae is debet [—] (Act. 24, 26) Vili. Bonus autem ordo in bene constituto ecclesiae statu requirit, ut accedat vocatio ecclesiae et presbyterii ad [—] ecclesiae sedentis. Hoc modo etiam externe idoneus quis [--] ad ministerium. Nec enim illud quod vulgo [—] ab osoribus boni ordinis et licentiam quidvis agendi introducere molientibus: vocatio est penes ecclesiam, excludit presbyterium. Nonne enim presbyteri sunt pars et quidem nobilitas ecclesiae? Antequam quis admittatur ad ministerium, debet explorari 401 • Az Albert bajor herceg nevében követe, August Baumgartner által 1562. jún. 27-én előadott beszéd. 1562-től többször kiadták. Lásd például: Oratio habita ab oratore illvstrissimi domini Alberti ducis Bavariae in generali congregatione sacrii concilii Tridentini [...]. Patavii 1562. Lásd még: Monumentorum ad historiam Concilii Tridentini potissimum illustrandam. Ed. Judocus Le Piat. Lovanii 1785. Tom. V. 335-344- Itt: 337-402 • Talán az Orationes habitae in Concilio Tridentino c., 1563-ban megjelent kiadvány egy másik kiadására utal.