Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1655 160I-I7OO 193 Thesis Bellarmini 1.: Regimen Ecclesiae militantis etiam sine respectu suppremi capiti nostri Christi sive quo ad externum hominum ministerium omnino monarchicum esse oportet, non autem democraticum, nec aristocraticum cap. 5. et deinceps. Antithesis nostrorum fere orthodoxorum et fidelium doctorum ac professorum celeberimorum est: Ecclesiae regimen si ad Christum respiciamus est monarchicum, si ad servos Jesu Christi fideles cum divo Paulo apostolo etiam reliqui apostoli connumerant, uti Ephes. 4:11 et sequentibus et supra cap. 2. vers. 20 et sequentibus et ad Gal. 2:9 insigniuntur, ne in volumen excrescat an ti thesium congeries unus quisque etiam si cui volupe erit plura conquaerere potest, quibus cum monarchicum respectu Christi, tum aristocraticum respectu fidelium servorum ipsius, tum denique democraticum respectu electionis et sic fatebit manifeste haec discretio regiminum Ecclesiae militantis. 2. Bellarmini: Apostolus Petrus ab ipso Christo constitutus est non modo collegei apostolici princeps, sed etiam cum generalis vicarius monarcha, seu caput secundariorum et ministeriorum totius Ecclesiae in hac terra militantis, ibidem cap. 10 et deinceps. Antithesis: Secus apostoli evangelistae fideles, Jesu Christi servi nos docent Math. 28:19, 20; Joh. 20:21, 23, et apostolus Paulus 1 ad Corint. 3:11 et sequentibus; Luc. 22:24, 25; Math. 20:26, 27 et alibi passim. Responsio: Columna justitiae et fundamentum denominatum et superstructis super fundamentum apostolorum et prophetarum existente imo angulari lapide ipso Jesu Christo Eph. 2:20 et sequentibus. 3. thesis Bellarmini: Idem apostolus cum plures anno episcopus fuit Ecclesiae Romanae atque inde episcopatu suo tandem Romae mortuus est, id quod non modo certum, sed et necessarium credendum non est [—] et deinceps. Antithesis: Credat Judaeus appella secus Salvator noster, et evangelistae docent, nec explurimis Marcus notat cap. 16:19 et 20> una eademque fine et labello re et expellenda sunt haec [---]. 4. thesis Bellarmini: Pontifex romanus est legitimus apostoli Petri successor in episcopatu semel et apostolatu, et per inde tam divino primae institutionis, quam naturali successionis jus est caput et monarcha totius Ecclesiae militantis cap. 12 et deinceps. Antithesis: Nil diffitemur successionem Petro apostolo, in trina abrogatione condenf---] millies in Juda prodicione Christi, in satisfactionem redemptionis suae [—] ut quidam loquuatur omnis: qua fruitur praerogativa pontificis romani potius et imperatori putas personas impii, et reicidi imperatoris essent instituti, et quod se regem et monarchum factitat est regiae majestatis lesae reus, et mastigiae obnoxius.

Next

/
Oldalképek
Tartalom