Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

188 1655 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI olim per sanctissimum Dei servum Dánielem prophetam fidelissimum adversus tyrannorum qui venturi erant, et pseudoprophetarum violentiam, fraudesque fuit confirmata. Sic hungarorum ecclesia, quae a temporibus reformationis fuit collecta per optimos quosque Christi servos adversus tempestates hostium, maxime autem Arrii et papae semper fuit praemunita, et instructa, et veluti subgruridis quibusdam obtecta, ne aspargine incommodorum putresceret, aut quocunque modo difflueret. Haec Christi Ecclesiae in his partibus dissita, conventum publicum seu ut vocant, Synodum Generalem quotannis solita est habere, cujus hoc anno a reverendo ac clarissimo domino superintendente dies 30 Maji locus vero Debrecen indicitur. Nobis ergo confluendum erit Apainum ad diem 25 Maji ad quos terminos monefactos vos velim reverendos ac clarissimos dominos una cum rectoribus scholarum, ut attendatis et unanimi voto concurrentis. Secus facturi gravissimam Ecclesiae censuram non subterfugient. His valete feliciter reverendi ac venerabiles clarissimisque domini! Dabam Mediomonte anno 1655 5 Maji Reverendorum ac clarissimorum venerabilium dominorum addictissimus Matthias Gönczi mpr.237 [2.] i. An Christus corporaliter sit praesens et realiter percipiatur sub speciebus panis et vini in Sacra Coena? Resposio: Neutiquam 2. An sit transsubstantio panis in corpus et vini in sangvinum Christi in Coena Domini? Responsio: Neutiquam. 3. An ut lutherani volunt, in, sub, vel cum pane et vino delitescat corpus Christi et sangvis? Negatur. 4. Num duratio seu permanentia in pixide vel cibario panis, vel hostia cum aegrotorum cum nulla aliqua de causa sit permittenda? Responsio: Nihil habet rationem sacramenti extra usum. 5. An verba Coena Sacra per verbum Dei consecratum: „Hoc est corpus meum” sit proprie accipiendum, vel signanter aut tropice? Pontifices et lutherani agant. Nos e contra juste et justissime pronunciamus esse melonymiam sacramentalem, siqui pro eo significata. 6. An concomitantia qua statuitur totum Christum in quavis specie reperire? Responsio: Est merum commorentum. 7. Missa apud antiquos non est aliud, quam ipsa eucharistia, ut patet ex scripturis patrum? Missa vero recentioris et sequioris aevi est perversio eucharistiae, fingitur enim sacrificium incruentum, in qua Christus inmoletur sub accidentibus panis et vini pro peccatis vivorum et mortuorum, ubi quot verba tot errores. 237 • Uo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom