Balogh Béla: A máramarosszigeti református líceum története - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 17. (Debrecen, 2013)

A MELLÉKLETEK JEGYZÉKE

turbetur; 2-o in sapientia quaerenda et virtute colenda bono aliis exemplo praeire. 3-o Studiosis Juvenibus Sedulo invigilare, eosque urgere ut quisquis suum faciat officium, ne vel desidio torquescant, vel legibus prohibita agant. 4-o In Templo, dum res Divina peragitur omnium gestus atque actus circumspicere et si quid scandali a quopiam clarum fuerit observare, e jusque nomen, apud Scholae Rectores deferre. 5. Mensarum, fornacum, fenestrarum et id genus aliarum rerum, providam curam gerere, ne quid detrimenti Scholae patiatur. 6. Collatorum praeceptorum publicorum, curatoris famulorum, oeconomorum ac vigilum diligentem habere rationem, ne officia sua, vel sequiter faciant, vel praeposteri peragant. 7-o tempore verno, quod scopis colligendis et colligandis aptum est, quemlibet Togatorum et Neutralistarum ad Scopas parandas compellere, officium facere negligentes, poenae nummariae subjicere. Formula Juramenti Senioris: Ego N.N, qui ex communi studiosorum suffragio ad hoc officium Senioris sum electus, Sancte et pie promitto me in hoc officio, secundum vires meas divinitus largitas imprimis ea, quae praesente Rectore absque ullo personarum respectu adminitraturum, Pastoribus Ecclesiae curatoribus et imprimis ac proxime Rectoribus Scholae debitum honorem et reverentiam exhibiturum, nullius contra Rectores dissidi, vel conjurationes authorem futuram, transgressiores legum, pro qualitate Culpae, severe, absque ullo personarum respectu punitorum et omnia Senioris officio pro virili, executurum. Sic me Deus, unus et trinus adjuvet. Arnen. LEX Il-da Specialis De Oficiis Contrascribae Contrascribae officium est: 1- o cum Seniore, de publico Scholae bono subinde consultare, ejusdem publica boni promovendi respectu, cum eodem consentire ac collaborare; 2- 0 Studiosis Juvenibus diligenter invigilare, praevaricatores notare, eorumque nomina, apud Scholae Rectores defferre; 3- 0 Seniore absente, imo et iam praesente, sed vel morbo, vel alia aliqua re impedito, omnes Senioris officii partes fideliter implere; 4- 0 Frumenti quoque curam habere et occasione trittici, vela aere Scholae emite, vel ex oppido administrati, apocham cum praebitore subscribere. Formula Juramenti Contrascribae: Ego N.N. per libera Studios suffragia in Officium Contrascribae electus, Sancti et pie per Deum immortalem juro et promitto me, Scholae Rectoribus debitam reverentiam exhibitum, eorundem honorem extimationem et authoritatem provirili defensum, nihil contra eos molitorum, cum Seniore, tamquam collega, de publico Scholae bono, subinde consultaturum et in publico bono, cum eodem collaboraturum 264

Next

/
Oldalképek
Tartalom