Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Nexus infandae cupiditatis involvunt incertum sortis id est nexum cupiditatis exercent prout sors aliquem obiecerit. Concubitus libidinosos promiscuos cum matribus sororibus verba significant. Haec etiam calumnia originem commodi ex dissolutis haereticorum gnosticorum moribus accipere361 potuit, prout id diserte de iis testatur Clemens Alex(andrinus) Strom(atum) L. III. quod soliti sint post caenam lumine amoto aversa lucerna coire quomodo velint et cum quibus velint. Nec hoc quidquam principiis eorum repugnat per quae sufficit si mens sola ner contemplationes adsurgat ad divina contemplanda quidquid in terra corpus pro ingenio suo et indole faciat. Tamen crediderim occasionem huic calumniae praebitam fuisse etiam actionibus quas 362 circa usum Sacrae363 Caenae observarunt primi Christiani. In usu fuerat apud eos convivia charitativa quae agapae vocabantur in locis conventuum sacrorum instituere partim collationibus ditiorum partim vero364 communibus sumptibus, ad sublevandam egenomm indigentiam et ad365 excitationem mutuae charitatis haec primum ante sumptionem Eucharistiae deinceps vero post illam fiebant. Fratris matris ac sororis nomine haec se invicem adficiebant et ad exhibendam caritatem mutuam osculum pacis /39r/ utri que sexus sibi invicem dabant in celebratione Eucharistiae, quae nomina et qui actus quia apud gentiles inditia libidinum habebantur facile factum est ut incestos quosvis concubitus de Christianos mentirentur. Cap. X.366 Pravae religionis obscuritas. Quod apud Crhistianos locum haberent flagitia illa, quorum eos Caecilius accusaverat hinc367 nempe infanticidia et incesti concubitus aliaque: hinc ab ipsismet Christianis confirmari putat Caecilius, quod Christiani magnopere religionem suam occulere et occultare niterentur, ne cognosci ea a gentilibus penitius posset (törlésben: His 361 proficisci R lineis transversis deleto accipere superscriptum 362 rapuit R linea transversa deletum 363 R post Sacrae quinque litterae lineis transversis deletae 364 vero R superscriptum inseruit 365 ad R superscriptum inseruit 366 Cap. X. R in margine 367 hinc R lineis transversis deletum 89

Next

/
Oldalképek
Tartalom