Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

virginum comitatu contenta Hinc Horatius ita eam compellat. Montium custos nemorumque virgo. / C. III. 22. 1.9 /Item Phoebe silvarumque potens Diana. /Carmen Saeculare 1./ Varia enim habebat nomina et in inferis Hecate in silvis Diana in caelo Luna Phoebe Delia Cynthia dicta fuit. Habuit haec celebratissimum toto orbe templum apud Ephesios in Asia 127 columnis a totidem regibus substratis innixum quod die Alexandri M(agni) natali arsit cultu eius tamen insecutis etiam temporibus perdurante. Habuit aliud in Taurica etiam regione quae Chersonesus Taurica dicitur supra Pontum Euxinum hodie vero Tartaria minor v(el) Praecopensis dicitur, hic in ara huius Dianae humanis hostiis sacrificabatur. Id innuit Ovidius Trist(ium) IV. Eleg(ia) IV. v. 63 /sq./ Non procul a nobis locus est ubi Taurica dira caede pharetratae pascitur ara deae. Interim incertum est utrum haec communis illa Diana fuerit quae nemorum custos sub hoc nomine venire solet. Herodotus enim Iphigeniam eam appellat diserte, de qua notum fuisse eam Agamemnonis et Clytemnestrae filiam ac paulo ante bellum Troianum vixisse, quorsum abire quum vi ventorum per mare impedirentur Graeci vates consulti responderunt Agamemnonio sanguine deam scilicet Dianam placandam esse adductam tunc Agamemnonis filiam Iphigeniam et mactatam vel ut alii referunt eius Dianam misertam et substituta cerva, in Tauricam regionem illam dimissam ubi sacris suis praeesset quae ipsa etiam de(monstrabat). /24v/ Gallos Mercurium Galli Occidentis populi in Europa gentile numen229 habuerunt Mercurium longe omnino diversum a communi illo Graecorum Romanorumque Mercurio deorum nuntio, furumque patrono diversum. Caesar in libris De Bello Gallico quod ipse contra eos gessit saepe hoc Gallorum numen commemorat L. VI. Cap. XVI. Ita inquit deum maxime Mercurium colunt: huius sunt plurima simulacra. Universa Romanos. Inprimis initiis imperii Romani peregrini dii a Romanis non adsciscebantur vetabat enim, hoc lex Romuli Sed deinceps publico senatus decreto adduci multa peregrinorum gentium numina ceperunt partim ut ista effusa deorum religione 230 ipsorum gratiam et favorem conciliarent partim vero ut ista sacrorum communione gentes exteras in obsequio et subiectione facilius Romani continerent, erat haec una ex callidis imperium dilatandi et conservandi artibus, hinc statim memorata diversarum gentium numina mature Romam omnia deportata sunt, iam de Cybele Matre Deorum id supra confirmavimus nunc missis aliis Astartem v(el) Deam Syram ibidem fuisse cultam demonstremus. Suetonius 229 nomen R o in u transcripto in numen correctum 230 urbis et imperii saluti R lineis transversis deletum 56

Next

/
Oldalképek
Tartalom